Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CVI
5
Electique deo sint : ad sua regna vocati :
6
Qui tamen illius dogmata nulla colunt.
7
Sancta fides cultu nunc flaccida facta pudendo
8
Vix specimen priscum continet atque decus :
9
Pontifices sanctiferias statuere solennes :
10
Festaque sanctorum / sacrificosque dies :
11
In quibus æterni resonarent cantica patris :
12
In quibus angelicus concineretque chorus.
13
Sed quia curamus plus vani ludicra mundi :
14
Et plus sordiduli corporis illecebras :
15
Negligimus fidei specimen : ritusque decoros :
16
Curamus legum mistica sacra nihil.
17
In sacris agimus conuiuia crassa diebus :
18
Continuis crapulis cœlica festa madent.
19
Ocia cum dantur : ferię & mortalibus / illi
20
Non prece / nec templo : at ebrietate litant.
21
Antea quam festis reseratur porta diebus
22
Ecclesię : populis vncta taberna sonat
23
Ille bibit stomacho ieiuno. deuorat alter :
24
Antequam templi limina sacra videt.
25
Quę non concessis volumus tractare diebus :
26
In celebri cupimus continuare die.
27
Dum serit in templo fidei pręcepta sacerdos :
28
Assum atque elixum / vinaque larga glutis.
29
Non nisi thuriferas concędis potus ad aras :
30
Orando ructas : euomis atque preces :
31
Stulte labor manuum sacris cessare diebus
32
Conuenit impositis disce vacare bonis.
33
Sabbata sanctifices : cecinit tibi pagina christi :
34
Sepositis rebus : hęc sacra sola cole :
o. ii.

GW5061_215_Basel_o2r
8
Hiere. xvii
de fer. c. i. &
vl. Ce. ti. l.
omnes de con. di
iiii. c. i.
Belege

14
xxxiiii. q. i.
odi. de con. dis.
i. in die.
Belege

17
xxiiii. dis. cum
liceat.
xxiii. dis. his
igitur
xliiii. dis. non
oportet
cil in epistola
xviii. c. placi⸍
ta. xiiii. q. iiii
Belege

25
De con. dis. iii.
irreligiosa.
Belege

27
i. Thessa. v.
Act. ii.
Belege

30
Esaię. xxviii.
Belege

32
Hiere. xvii
Leuiti. xxv
Marci. ii.
Io. ix.
Belege