Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CV
5
Expectet fatum : quod dissolutio vitę est :
6
Successor fieri qui cupit alterius.
7
Sed quia mors hominum manibus non ponitur vllis
8
Cernimus hos fatuos sępius ante mori.
9
Alterius mortem sperantibus : accidit inquam
10
Sępe prius mortem vt pręcipitanter agant.
11
Nonne furor stolidus : mortem sperare propinqui
12
Vilibus in rebus hęres vt esse queas?
13
Spes tua vana nimis : quoniam tua funera nescis :
14
Te sequitur pedibus mors properata citis.
15
Narragonum in patriam te pręceps ducet asellus :
16
Quęm trahis : vt fatuos possis vbique sequi.
17
Spes est quę nutrit : spes est quę pascit iniquos :
18
Spes reficit dominum fallit & ipsa suum.
19
Quamuis possideas robustę membra iuuentę
20
Viuida : sis fortis / sit tibi sana cutis :
21
Attamen expectat te formidabile lętum :
22
Morte cadunt iuuenes / decrepitique senes.
23
Sępe pater nati męstissima funera luget :
24
Ergo spem fatuam crassaque vota capis.
25
Rex Priamus natos fortes occumbere vidit :
26
Quos tamen optabat tunc super esse sibi :
27
Absolon / egregii dum sperat sceptra parentis :
28
Non dum maturus funera męsta dabat.
29
Hęredem quandoque facit : mors pallida : quem non
30
Sperabas : fatuos fata futura latent.
31
Non super humanis rebus / spem ponite vestram :
32
Sperandum est soli viuere posse deo.
33
Spes ea stulta nimis / semper sperare caduca :
34
Et non quo tandem sistere fine velis.
o. i.

GW5061_213_Basel_o1r
5
Ecclesi. xxxi.
Belege

7
Treno. v.
Esaię. xxx
i. thimo. vi
Prouer. xx
Belege

11
Ecclesi. xliiii.
Belege

13
Hiere. xii.
Sapien. iii.
Belege

15
Ecclesi. vi.
Belege

19
Ecclesi. 38.
Belege

20
Prouer. x.
Osee. ix
Belege

22
prouer. xii.
Belege

Belege

27
ii. Reg. xviii.
Belege

29
Hiere. viii.
Nume. xxv
Ps̄. xxxvi.
Ecclesi. iiii.
Prouer. 28
Ecclesi. x. &
xix
Ps̄. liiii.
Belege