Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Primus apud superos nauem hanc fabricauerat olim
6
Nequitię inuentor perfidięque parens.
7
Qui genuit fatuos quosdam : fastusque superbi
8
Progeniem : ponens se procul ante deum :
9
Corda rapit quorum pomposa superbia : iactant
10
Qui quoque / quod studio non meruere suo :
11
Dicit enim fatuus me docta Bononia pauit :
12
Artibus : & sophię dogmata culta bibi.
13
Hinc dignus primam mereor conscendere sedem :
14
Atque inter claros continuare locum :
15
Alter in argiuis ludos celebrasse palęstris
16
Se iactat : nouit vix elementa quidem.
17
Si cuperes sacrę suauissima dona Mineruę
18
Carpere : sufficeret theutona terra tibi :
19
Pascit & egregios iuuenes Germania pugnax :
20
Eloquii quorum nunc monumenta vigent.
21
Hinc tumida debes non mente superbior esse :
22
Vidisti externi quod loca magna maris.
23
Sed quia principium vesana superbia cœpit :
24
Hanc fugiat sapiens : effugiatque bonus :
25
Lucifer ætherei clarus consessor olympi
26
(Candor erat cuius mirificusque nitor :)
27
Corruptus fastu : cœli contemnere patrem
28
Ausus : tartareas mersus iniuit aquas.
29
Hunc sequitur pomposa cohors ad tartara nigra :
30
Ad stygias vndas turba superba ruit.
31
Lucifer & socii : fatuis nunc retia ponunt :
32
Inflatas animas cum quibus vsque rapit.
33
Virtutes cunctas / moresque / superbia sola
34
Destruit : indecores hęc facit esse viros.

GW5061_208_Basel_n6v
5
de pe. dis. ii.
hinc etiam
Esaię. xiii.
Belege

Belege

10
Iacobi. iiii
vi. q. i. imita
re
Belege

13
xii. q. ii. glo/
ria episcopi in fi.
Belege

17
Peregrinatio
non facit medi
cum. nulla ars
loco discitur vt
ait Sene.
Belege

21
Iohel. ii.
Belege

23
Ecclesi. x. &
xxvii.
Belege

25
Lucę. x.
xxiiii. q. iii.
Belege

29
Iob. xl.
Prouer. xv. &
viii
Psᷓ. xvii.
Sapien. v.
Belege

33
prouer. xiiii.
Iob. xxvi.
Ecclesi. xi.
Belege