Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Improbus inde senem natus caruisse parentem
6
Sustinet : & modicum fert sibi pręsidium.
7
Si nimium viuax pater est : sibi tristia fata
8
Exoptat natus : mortis & exitium.
9
Non probitate quidem : nulla pietate mouetur
10
Pro vita effœta : pro senioque patris :
11
Stulte parens : cur tu nato bona tota dedisti?
12
Qui te nunc pascit impietate truci.
13
Attamen iste diu non viuet : tempora vitę
14
Multa nec implebit : morte repente perit :
15
Qui patri & matri dignos non pręstat honores :
16
Nec colit hos quorum sanguine vita data est.
17
Morte mala dignus : reuerenter ferre parentes
18
Qui negat : est stygium dignus adire lacum.
19
Absolon insignis iuuenis / formaque decorus
20
Contempsit patrem : morte quoque interiit.
21
Quod cham nudasset stultus pudibunda parentis
22
A patre cœlesti mox maledictus erat.
23
Sennacherib manibus natorum morte peremptus :
24
At regnum potuit nullus habere tamen.
25
Balthazar ex merito ducebat tempus & annos
26
Luctiferos : secuit hic quia membra patris :
27
Nato sacra dabat senior documenta Thobias :
28
Vt matrem ingenti ferret honore suam.
29
Propterea Salomon rex se de sede leuabat
30
Regali : matrem condecorare volens.
31
Roma Corylao lueres / pęnasque dedisses :
32
Si veritus matrem non foret ille suam.
33
Vnde etiam Rechab natos / deus ipse probauit :
34
In patre quod fuerat : in quoque matre pii.

GW5061_204_Basel_n4v
5
Beat tho. 2
2. q. c. 22.
ar. v
Prouer. 28
Oui. i. meth
Ecclesi. ii. &
vii.
Leuiti. xx
Deutro. v.
Deut. xxxiii
Exodi. xx.
Malach
Math. xv.
Belege

15
Mar. vii.
Belege

16
Ad ephe. vi.
Deutro. 27.
Prouer. xx.
Belege

19
ii. Reg. xv. &
xviii.
Cham
Gene. ix.
Leuiti. xviii.
Belege

23
ii. para. 32.
Belege

Belege

Belege

29
iii. Reg. ii.
Belege

Belege

33
Hiere. xxxv.
Ecclesi. xxiii.
Belege