Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Nos christi titulum rapimus : documenta negamus :
6
Et sequimur temere dedecus atque nefas :
7
Nomen habere iuuat christi / fideique sacratę :
8
Verum opera horremus / negligimusque bona.
9
Iustitiam fugimus : virtutis sacra fugamus
10
Dogmata : sic mundus transit / & alma fides :
11
Libertate vaga facimus peccata maligna :
12
Vix maiora quidem crimina / Thurcus agit.
13
Heu genus humanum
humanum ] hamanū GW5061
violatum crimine multo :
14
Et vitiis : contra nititur esse deum.
15
Cum tamen omnipotens : mea si pręcepta tenetis
16
Ducam (ait) ad superi vos pia regna poli :
17
Sin leges positas & dogmata spernitis : atra
18
Vos pœna afficiam : pęste / lueque graui.
19
Quo fit vt ad prauas / horrenda piacula / gentes
20
Mittat : & ardenti tela trisulca manu.
21
Plagas in terras varias : sęuosque dolores
22
Inmittit iusti dextra seuera dei.
23
Iam modo mauortis trepidantia bella videmus :
24
Mortibus innumeris pęstiferumque malum :
25
Interdum patimur rabidos sub sole calores :
26
Nonnumquam rigidi frigora dura poli :
27
Fulmina dira : niues / bolides / tristesque cometas :
28
Cernimus : & summo fulgura missa Ioue :
29
Et varios mundi casus : plagasque timendas.
30
Quę venit ex merito : pœna ferenda quidem est :
31
Sępe palęstinos deus a regione paterna
32
Expulit : & sedes iussit adire nouas.
33
Propter peccatum : plagas sufferre coacti.
34
Crimen persequitur : sic deus omne malum.

GW5061_200_Basel_n2v
5
Eccle. xxxvii
Belege

6
Esaie. lii.
Belege

7
Lucę. xxi.
Belege

8
Iacobi. vi.
Belege

9
Iohan. viii
Belege

13
Iob. xv.
Eccsᷓ. vii
Belege

15
Exodi. xv.
Deutro xi.
Belege

17
Math. vii.
Iohan. xv.
Belege

19
Leuiti. xxvi.
Numeri. xiiii
Belege

21
Ezech. 38.
Esaie. lix.
Deutr. xxviii
ii. Reg. vii.
Belege

24
Lucę. xii
Apoca. xviii.
Belege

30
Psᷓ. v. & . xliii
Esaię. xxii.
Iohel. ii.
prouer. xiiii.
Treno. v.
Hiere. xxix.
Belege