Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Nam frustra fatuos culpauimus hactenus omnes
6
Si minus hos stultos concumulemus eis.
7
Contenti quidam non sunt quod crimina mundi
8
Omnia pertractent : deteriora petunt :
9
Proh pudor : in christum linguę temeraria dirę
10
Tela vibrant. summo nil nocitura deo.
11
Inuidię contra cęlestem verba parentem
12
Mussant : & laceri pectoris arma petunt.
13
Hic capiti christi blasphęmat : murmura iactat
14
Alter in ætherei membra sacrata dei :
15
Per iecur / atque genas / iurat rigidamque coronam :
16
Per cor : perque pedes hic maledicta vomit
17
Alter testatur transfixi vulnera christi :
18
Ille crucem sacram : polluit ille manus :
19
Hic ex spurcidico supplantat verba palato
20
Improba : supremum torquet vbique patrem.
21
Inmoderata nimis talis vesania : sępe
22
Qua superos temere lędimus atque deum.
23
Hoc facit inmodicus ludus : certamina vini
24
Hoc faciunt : quibus est ębrietatis honor.
25
Gloria prima datur : qui scit maledicere christo.
26
Qui iurat diuum / per caput atque pedes.
27
Propterea mortes subitę : discrimina sęua :
28
In nos : & cœli fulmina iusta cadunt.
29
Nos patimur tremulis horrenda pericula membris :
30
Impunita deus non sinit esse mala.
31
O pater omnipotens : veniam dato / nec tua iusta
32
Vindicet ira malos qui maledicta serunt.
33
Sennacherib nam sic periit : sęuusque Nicanor :
34
Anthiochusque ferus : multi aliique simul.

GW5061_198_Basel_n1v
5
Leui. xxiiii.
Belege

9
Lucę. xii
Belege

10
Marci. iii.
Esaię. lii.
Belege

13
xxii. q. i. si. quęs
per capillum
Belege

17
in aūt. vt non
lux. con. na. cir
ca me. col. vi.
Belege

21
ii. mach. xii
de pe. dis. iii
auctoritas. in
tex. & glo.
Belege

25
Ad Roma. ii
Belege

27
Leui. xlx.
Math. v.
Belege

31
xxiii. q. v.
quid ergo
ii. para. xxxii
ii. mach. xv.
ii. mach. v.
Belege