Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Tanquam de nostri generis sit semine natus :
6
Aequalis nobis : nec sit metuenda potestas
7
Iuditii superum : nec pręsens pæna nocentum.
8
De Ioue quid sentis? cuius sic vellere barbam
9
Audes : & teneras aures impellere tentas?
10
Mox deus ad pœnas cum te non trudit amaras.
11
Ignouisse putas? quia cum tonat : ocius Ilex
12
Fulmine discutitur rapido : quam tuque domusque?
13
O male fidentes : vitam sic ferre nocentem
14
Quid iuuat vsque adeo? deus est super omnia iustus :
15
Cuncta videt : contundit enim sua lumina nullus.
16
Nonne putas vitę meram durare perennem :
17
Vt sint ad veniam tibi tempora longa precanda?
18
O fatue enormis noli confidere rebus
19
Fluctiuagis : omnes horrenda morte peribunt.
20
Te peccare sinit siquidem diuina potestas :
21
Temporis ad spacium / parcit quandoque nocenti :
22
Sed grauius tandem tormentum rector olympi
23
Iniungit : torquetque magis delicta nocentum.
24
O male prudentes : quorum sic corda tenebris
25
Obfuscata iacent : nequeant vt credere recte.
26
Et curare deum : quo sunt elementa creata :
27
A quo processit nitidus sol : lucida phœbe :
28
Qui statuit lucem / & noctes / & tempora cuncta :
29
In cuius manibus spacium dependet vtrumque :
30
Et vitę mortisque gradus : deus omnia nouit.
31
Quem peccasse pudet : cui tędia vita probrosa
32
Efficit : & curat cursum emendare priorem
33
Hic speret veniam facti pacemque benignam :
34
Nam deus omnipotens lugentem exaudiet ipsum

GW5061_196_Basel_m8v
5
Sapien. xi.
Belege

Belege

10
Eccsᷓ. viii.
Belege

14
Ad Roma. ii.
Belege

18
Prouer. xxvii
Eccle. xvi.
Hiere. xiii.
Esaię. xlvii.
Belege

22
Valeri. li. i.
Belege

24
Eccle. xxxvii
Ad Roma. ii.
Belege

27
Psᷓ. vii & . xlvi
Belege

29
Eccsᷓ. v.
Belege

31
Ecclesi. ii.
Hiere. xviii
Ezechi. xviii.
Math. iii.
Lucę. xiii.
Belege