Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
65
Quicquid in orbe placet : pręceptaque nulla veretur.
66
In girum versat vestigia dira : choream
67
Saltat & horridulam : cui nemo obsistere possit :
68
Non papa : aut cęsar / rex / pręsul / ciuis / egenus :
69
Sępe prius lassare pedes mors perfida cogit
70
Quam credas : cantumque tubę obseruare ferocem.
71
Sarcophagum facias quid prod᷎est marmore & auro
72
Qui bonus est : cœlo tegitur / si non habet vrnam.
73
Acta errore quidem / vano Arthemisia struxit
74
Mauseolum. septenam inter spectacula mundi
75
Quod prisci annumerant : auro gemmisque relucens.
76
Extulit hinc Chemnis stupidam per sęcula cuncta
77
Pyramidem : qualem nec sol / neque tellus obiuit.
78
Millia tercentena hominum : per lustra quaterna :
79
(Vt diodorus ait)molem hanc vix condere possunt.
80
Quid. quod opes pene exhausit Memphitica tellus
81
Quo plebem artificum solis radicibus : atque
82
Exiguis herbis aleret? quis cętera narret
83
Fercula? vix aliquis sit vel ditissimus ipse
84
Princeps ex nostris(nisi fallar)solueret illa.
85
Pyramidem Rhodopis struxit : diues quoque Amasis :
86
Quid tamen hoc? frustra est orbem diducere totum.
87
Est res vana quidem / quam vix hęc nostra carina
88
Concipit : impensas tot frustra inferre sepulchris :
89
Et cineri atque luto tantam ędificare speluncam.
90
Interea vna salus animę : contemnitur : atque
91
Negligitur : quamuis viuat per sęcula mille.
92
Terra deo benedicta omnis : decorata sepulchra
93
Iustus habet : vel sub diuo / aut alicunde quiescat.
94
Tempestiue igitur venturam dirige mortem :
95
Conciliare deo : scelerati pessima mors est.

GW5061_194_Basel_m7v
65
i. corin. xv.
Belege

68
Ecclesi. xlviii
Eccsᷓ. ii. & iii
Belege

Belege

73
de qua Hiero
vii. a. g. li. x.
Belege

76
quo diodo. li. ii.
Belege

84
do. li. ii.
Eccsᷓ. viii.
Math. xxiii
Lucę. xi.
Belege

89
Esaię. xxii.
Eccsᷓ. vii.
Belege

92
xiii. q. ii. vbi/
cunque.
prouer. xi.
Psᷓ. xxxiii
Belege