Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

XCV
35
Cuncta rapit. si Nestoreum quis vixerit ęuum :
36
Siue Sybillinum : vita aut breuiore fruatur :
37
Nil refert : pereunt moribundo tramite cuncti.
38
Mille hyemes viuas : moriere tamen : tibi finis
39
Morte datur : rarus centum qui viuit in annos :
40
At tandem inuitus morietur : sępe volensque.
41
Post patrem / modico viuit quoque tempore natus :
42
Morte patrem interdum pręcurrit filius : vnus
43
Post alium vadit : donec pater atque iuuentus
44
Deficient : tandem flammęque elementa repurgent.
45
Cur ergo ploras : malesane. & funera planctu
46
Defles horrisono. fatuum est turbare quietem
47
Sopito : vixit sua tempora : moxque sequemur :
48
Mortis & inferias gustabimus : ibimus omnes.
49
Adde quod ante diem multis fuit vtile quondam
50
Posse mori : & vite miserę finire labores.
51
Consciuere sibi plures medicamine mortem :
52
Ast alii laqueo / aut ferro : vitamque perosi
53
Proiecere animas : multis res commoda mors est.
54
O quot captiuos e carcere liberat acri :
55
Soluuntur fato funes : tormenta : catastę.
56
Et qui torquendi fuerant sine fine flagello.
57
Libera fortunę mors est. quę pauperis ędes
58
Et regum turres ęquo moderamine versat.
59
Et si partitur male opes fortuna nefanda :
60
Inque bonos sęuit : tollit vel in astra malignos :
61
Id tandem ęquali / mors horrida / lance rependit
62
Quam sibi periodum / metam / seriemque diemque
63
Mors statuit : seruat : firmo hanc adamante ligatque.
64
Hęc precibus cessura nihil : sola illa refutat

GW5061_193_Basel_m7r

39
l. fi. C. de sac.
san. eccle.
Iob. iii.
Belege

44
Apo. xxi.
Belege

47
in autem de nup
deinceps col. 4
Belege

Belege

52
Virg. vi. en.
Sapien. iii.
Belege

Belege

Belege

59
Virg. de for.
Belege

Belege

Eccle. xxxix.
Belege