Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Et si certus : at incerto versatilis auso.
6
Quo medio : ignoras / & qualiter / aut vbi / quando
7
Tu moriere tamen : fato concędere certum est.
8
Omnes transimus pariter : fluuialis vt vnda :
9
Sed quia tam varie morimur : tu cras / hodie ve :
10
Serius aut citius sequitur vicinus : eo fit :
11
Credula decipiat vt spes / mortalia cuncta :
12
Hora incerta simul rapiat iuuenesque senesque.
13
Arra subest : contractus habet sua iura : rescindi
14
Non poterit : peccata necem fecere nephandam.
15
Nemo satis tardus : mors omnia tempore quo vult
16
Absumit : tibi forma licet sit pulchra : venusta aut :
17
Sis validus : fortis / nil refert / morte peribis :
18
Nec mora : ferali monstro correptus : abactis
19
Viribus : exhalas. corpus sudore rigescit
20
Frigidulo : mox forma nitens pallore putrescit :
21
Corda tremunt : stridor dubius : titubantia verba :
22
Vita cadit : mors instat atrox : sic sternimur omnes
23
O fatum crudele nimis : funesta profecto
24
Hora illis lœthi quos vana pecunia vinxit :
25
Et qui diuitiis soli incubuere repertis :
26
Delectat mundi quos gaudia : mox sed eundum est
27
Pallida mors : ęquo pulsat pede regia cuncta
28
Vestibula (vt flaccus resonat) miserasque tenebras
29
Fastus non curat : pomposaque pectora spernit :
30
Muneribus nullis placatur : florida cessant
31
Verbaque : rhetorico quę sunt prolata boatu.
32
Papa sacer : villanus iners : discrimine migrans
33
Consimili : effugiet nec enim qui euadere tentat.
34
Nec quisquis securus erit : mors omnia tollit.

GW5061_192_Basel_m6v
6
Iob. xviii.
Belege

7
ii. Reg. xiiii.
Belege

8
Oui. x. meth.
Belege

11
prouer. x.
Eccles. ix.
Sapien ix
Genesis. ii.
Ad Roma. v.
Belege

Belege

16
Ecclesi. xi.
Ad Roma. vi
Iob. xxi.
Belege

21
Ecclesi. xvii
Belege

23
prouer. xi.
Eccle. xli.
Belege

25
Virg. vi. en.
Belege

27
Iob. xv.
Ecclesi. xlviii
Belege

32
Iob. iiii
Eccsᷓ. ii. & . iii
Ecclesi. xiiii.
Belege