Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

XCIIII
[ Kap. 85 ]
De neglectu mortis.
1'
Non generi / aut opibus / virtuti / aut moribus o mors
2'
Parcis vbique bonis : cuncta creata rapis.
3'
Quo magis hos stultos reor insanire profecto
4'
Qui tua prouideant non bene tela cito.
Mortis
neglectus.
In hoc omnes falli⸗
mur quod mortem non
prouidemus : cum
nihil certius mor⸗
te : nihil incertius
hora mortis. Iste
moritur robustus &
sanus diues & fę⸗
lix. viscera ęius ple
na sunt adipe. &
medullis ossa illi
us irrigantur Alius
vero moritur in ama
ritudine animę suę
absque vllis opibus.
& tamen simul in pul
uere dormient : &
vermes operient eos
1
Fallimur o fratres : error quoque singula torquet
2
Viuida : quippe nimis incauti pergimus omnes
3
Terrorem mortis : & inexorabile fatum
4
Negligimus : nihil attenti / quod terminus instat :

GW5061_191_Basel_m6r
Belege