Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Hos vocat ex merito fatuos stultiflua nauis
6
Iure suo remos : velaque celsa trahunt :
7
Qui satis incipiunt bene viuere tempore primo :
8
Et vitam ostendunt ducere velle bonam :
9
Ad sophię studium proni : documenta sequuntur
sequuntur ] ſequnut GW5061
10
Et bona : quę sternunt fœlicitatis iter :
11
Non tamen ad cliuum : montisque cacumina scandunt
12
In quo supręmum cernitur vsque bonum.
13
Virtutem posuit sapiens in vertice collis :
14
Qui nitidis animis monstrat ad astra viam.
15
Sed facie auersa plures / oculisque retorsis
16
Ascendunt : quibus hęc inferiora placent :
17
Et placet Aegyptus : in qua tenebrosa patrarant
18
Multa : retrocędunt : facta priora petunt.
19
Qui prius insigni coluit pietate tonantem :
20
Mutatus / recidit ad scelus atque nefas.
21
Est status illorum damnosus : nec bene tutus
22
Qui bona postponunt : & malefacta colunt.
23
Nam veluti egrotus tremulo qui pectore languet
24
Viribus effœtus : semianimisque iacet :
25
Corporis optatam poterit sperare salutem
26
Non : nisi doctrinam viuat ad impositam :
27
Deserat aduersum vulnus : quod corpus egenum
28
Inficit : interdum deteriusque facit.
29
Nil est quod iactas : nihil est quod murmure clamas :
30
Te fecisse bonum : te coluisse deum.
31
Non satis est patrasse semel benefacta. sed vsque
32
Ad finem vitę continuare iuuat.
33
Discite quęso bonum : facite & bona : continuate
34
Optima quęque : deo sic bene cœpta placent.

GW5061_190_Basel_m5v
5
Abacumc. i.
ii. Corin. vi.
Belege

7
Ad hebre. iii.
Belege

9
Ad hebre. xii
Belege

11
Eccsᷓ. ii.
Belege

Belege

15
Iosue. vii.
prouer. xxvi.
Belege

17
Exodi. xvi
Nume. xiiii.
Belege

19
Math. xv
Belege

20
Lucę. xi.
Belege

21
Apoca. iii.
Hiere. iii
Belege

24
i. q. i. ventum
de pe. dis. i.
quem penitet
Belege

27
xcii. dis. pluri
mos. xvi. q. i.
in canonibus
Ecclesi. xviii.
Belege

31
Eccsᷓ. vii.
Sapien. v.
Math. x.
Deutr. xxxii
Eccsᷓ. ix.
Belege