Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
65
Regulus & meruit pręconia magna : decusque.
66
Iugera cui exiguo parua fuere loco :
67
Paupertas tribuit nostris primordia sęclis :
68
Hęc vrbes statuit. sceptraque digna dedit.
69
Ista magistratus stabiliuit : regnaque mundi :
70
Inuenit meritis dogmata cuncta suis.
71
Gręcia clara quidem cum paupertate decora
72
Promeruit laudem perpetuumque decus.
73
Iustus Aristides pauper : fuit Epamynundas
74
Dux equidem pauper : fortis & indomitus :
75
Et fuit insignis vates quoque pauper Homerus
76
Dum tonat hero o troica fata pede :
77
Socrates ætherea sophia succinctus / & arte :
78
Diuitiis vacuus / non sine laude fuit.
79
In mundo nihil est tam cęlsum : tanque superbum :
80
Ex riuo quod non fluxerit exiguo :
81
Paupertatis honor : Tarpeias extulit arces :
82
Atque vrbi titulum principiumque dedit.
83
Pauperibus Roma est quondam pastoribus orta :
84
Rusticus exilis nomina tanta dedit.
85
Diuitię molles fregerunt regna superba :
86
Propter opes cecidit Roma : cadetque : potens.
87
Propter opes : miseras passa est Carthago ruinas
88
Paupertatis honor sed sine fine micat.
89
Quid tantum cupimus? funesta pecunia multos
90
Mortales damnum iussit inire graue :
91
Diuitię Crœso regi nocuere superbę :
92
Propter opes / mortis tristia fata tulit.
93
Sit venerandus apud mortales pauperis vsus :
94
Nam cœlum diues nullus inire potest.

GW5061_188_Basel_m4v
Belege

67
Apuleius.
Belege





79
Ecclesi. xi.
Belege


85
Eccle. xviii.
Belege

Belege

93
Prouer. xii.
Eccsᷓ. vi.
Marci. x.
Belege