Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

XCII
35
Impunita manent nunc crimina multa virorum.
36
Nummus ab exitio liberat atque nece.
37
Furibus ignoscit magnis censura : columbas
38
Vexat : & ad laqueum guttura parua ligat.
39
Contentus regno quondam non perfidus Achab
40
Cogitat atque inopes exspoliare viros.
41
Ortus erat Naboth / patria quem lege colebat
42
Vir bonus & frugi : gratus & ipse deo :
43
Ortum hunc rex diues / a paupere habere petebat
44
Hunc sibi : sed Naboth cum ratione negat.
45
Propterea misere saxis trucidatus : & ense
46
Corruit : at tandem rex fera fata tulit.
47
Solus inops premitur : saccos gestare necesse est :
48
Truditur in saccum pauper vbique grauem.
49
At paupertatis (quando ętas aurea mundum
50
Lustrabat) laudis gloria magna fuit
51
Parcus erat victus : frugalis vita : laborque
52
Communis : feruor / nullus auaritię :
53
Omnia maiores : communi iure tenebant :
54
Non ita diuitias legerat vllus auus.
55
Paupertatis amor peperit pręconia priscis
56
Quorum perpetuo gloria parta viret.
57
Paupera Roma fuit quondam : pauperque senatus :
58
Atque inopes habuit bellica Roma duces.
59
Curius insignis dux paupertate decorus :
60
Sub iuga Samnites / traxit & Ausonios.
61
Publicolam extollunt : qui paupertate benigna :
62
Emeruit laudes / æthereumque decus.
63
Fabricium colimus : qui Pyrrhi munera spreuit
64
Cui satis exiguus census & arca fuit :
m. iiii

GW5061_187_Basel_m4r
35
Eccsᷓ. x.
Belege

Belege

39
iii. Reg. xxi.
Eccsᷓ. v.
Belege

47
vi. q. iii. pauper
Belege

Belege

51
xv. q. ii. illa
no. de rescrip.
statutum. li. vi.
bea. tho. ii. ii
q. clxxxviii.
ar. iii.
Prouer. xix
xii. q. ii crates
Belege


62
Publicola