Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Paupertatis onus omnes iam ferre recusant :
6
Auri sacra fames pectora cuncta quatit.
7
Haud facile emergunt quorum virtutibus obstat
8
Res angusta domi : pauperiesque grauis.
9
Amplius haud titulos : clarosue merentur honores
10
Qui sophię cultus & monumenta colunt.
11
Iamque viri iusti postrema sede locantur :
12
Diuitibus solis munera prima patent.
13
Nam quia collectus tribuit modo census honores :
14
Census amicitias : pauper vbique iacet :
15
At qui diuitias ingentes tentat habere :
16
Curat opes grauidas & cumulare sibi :
17
Hoc modo constituat vitam : sit spretor honoris :
18
Et fidei seruet pignora nulla sacrę :
19
Per superos iuret : fallatia vota per aras
20
Iactitet : emineat nullus in ore pudor :
21
Nil scelus atque nefas : nihil & peccata peracta
22
Estimet : & cęcus ad mala cuncta ruat :
23
Exercet rapidam vsuram : dygitoque tenaci
24
A miseris capiat fœnora dira viris :
25
Delatoris agat fraudes : vocesque dolosas :
26
Auribus instillet sęua venena bonis.
27
Infectus vitiis istis nunc voluitur orbis
28
Totus / & ad nummos sędula turba ruit.
29
Venditur omne nephas nunc pro quadrante minuto
30
Venditur & virtus / iustitięque rigor.
31
Plures ex merito mortemque & fata subirent
32
Ob scelera. & vitę crimina magna suę :
33
Ob furtum plures furcasque crucemque subirent :
34
Ni sacer hos nummus a laqueo eriperet.

GW5061_186_Basel_m3v
5
Sapien. v.
Virg. iii. en.
Belege

Belege

9
Sapien. ii.
Ecclesi. ix.
Belege

11
prouer. xxiii.
Ecclesi. x.
Belege

Belege

15
Eccsᷓ. v.
Belege

17
Mich. vi.
Belege

19
Ecclesi. xxv
37. dis. nonne
Belege

21
Eccsᷓ. iiii.
xlvii. di. sicut
Belege

23
Ecclesi. xiii.
Amos. v.
Belege

25
Esaię. x.
Belege

27
Iob. v.
Belege

29
prouerbi. xi.
Belege

31
xi. q. iii. pauper
xxiiii. q. iiii.
ne amisso
Apo. xviii.
Belege