Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Inque vicem iactant : quoniam nos sola voluptas
6
Potus iucundi confouet atque cibi :
7
Edendum est igitur nobis / semperque bibendum :
8
Nos cibus / & pascunt vina aliena quidem.
9
Inuenies raros custodes esse fideles /
10
Aut seruos dominis. perfida turba laris.
11
Sopito domino reserat cellarius vrnas :
12
Atque aperit sapidi vasa vetusta meri.
13
Oenophorum vino complet : vacuatque lagęnas
14
Bacchi : quas seruat ad sua gaudia herus.
15
Contenti non sunt : proprio consumere luxu.
16
Credita quę manibus sunt bona cuncta penus.
17
Adducunt alios ganeones atque bibones :
18
Quorum opera possint euacuare cados.
19
Nulla fides illis : iacturę damna futurę
20
Hi nihil aduertunt : decipiunt sed herum.
21
In lecto recubans / censu pereunte / patronus
22
Nil sentit : seruos credit habere bonos.
23
Sed cum forte iubet sibi dulcem afferre lyęum :
24
Bombo vasa sonant euacuata graui.
25
Est dolus in promis : est & versutia fallax :
26
Infidi dominum decipiuntque suum.
27
Quid coquus inmundus facit : & qua fraude patronum
28
Decipit? en audi : sordida gesta cano :
29
Ista caterua quidem nulla pietate mouetur :
30
Edunt : consumunt / & bona cuncta vorant.
31
Emptaque fumosam veniunt quęcunque culinam :
32
Inmundus gustat fercula prima coquus.
33
Inde fame si quis coquus aut cellarius vnquam
34
Deperit : at crapula dicitur vsque mori.

GW5061_182_Basel_m1v
5
Prouer. xxi.
& . xxiii.
Belege

6
Esaię. lxv.
Belege

7
Prouer. xix
Math. xxiiii
Belege

13
Eccle. xxxi.
Belege

15
Prouer. xii.
Belege

19
Lucę. xvi.
Belege

20
Treno. v.
prouer. xxix.
Belege

25
Eccle. xxxii.
Lucę. xii.
Belege

29
Ad ephe. vi
Belege