Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
At tamen ex istis : quidam sibi tradere partem
6
In rate : pro fatuis nuncius esse cupit.
7
Qui chartas scriptas / cera impressasque sigillo
8
Portet in ore suo : gestet & in manibus :
9
Ne fiant madidę : capiant ne ve altera damna :
10
Ambulet & tutam nuncius vsque viam.
11
Quidam cursores : plusquam committitur ipsis :
12
Expediunt : nugas concipiuntque meras.
13
Sępius ex magna tamen ebrietate morantur :
14
Offitium tardant : expediuntque nihil :
15
Atque vias calcant infidi tempore multo :
16
Otia longa terunt confitiuntque moras.
17
Caupones omnes lustrant : omnesque tabernas :
18
Vt capiant dulci vasculo plęna mero
19
Ter legit atque quater chartas : manibusque reuoluit
20
Nosse volens : quid nam littera missa canat.
21
Non alia ratione tamen sic scire laborat
22
Scripta : nisi vt valeat dicere multa noua.
23
Negligit interdum : nec scit commissa referre :
24
Et sine responso perfidus inde redit.
25
Tempore ceu messis recreat nix corpora nostra :
26
Et sicut requies quęque cupita iuuat :
27
Sic recreat dominum per quem legatus abiuit
28
Nuncius : & chartę credita iussa refert.
29
Hi sunt : quos volui : stulti qui nuncia verba
30
Transuectant : currunt nec sine vase meri.
31
Iecur habent calidum : calor hic innascitur ipsis.
32
Ob cursus volucres : nugiloquasque genas.
33
Nuncius hic dignus pretio / titulisque decoris :
34
Expedit impositę qui cito iussa rei.

GW5061_180_Basel_l8v
5
Ezech. xxx.
Belege

7
prouer. xiii
Belege

13
Prouer. xxvi
Belege

17
prouer. xxiiii .
Belege

21
Prouer. xxv.
in fi.
Belege

25
Prouer. xxvi
Sapien. v.
Belege

32
prouer. xx.
Hiere. ii.
Eccle. xxxiii.
Belege