Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Accelerate precor : quoniam mea nauis abibit :
6
Quę vos ad remos / transtraque longa vocat.
7
Est labor æqualis : studium simile : atque facultas
8
Par : quam scriba gerit. quam malefidus eques.
9
Hic rapit insidiis : spoliat clam prędo per agros :
10
Publicitus scribę decipiunt homines.
11
Sub madidis pluuiis eques / & sub frigore duro :
12
Corporis exponit fortia membra sui.
13
Hic animam calamo infuscat : perditque salutem
14
Auri & nummorum est his quia magna fames.
15
Accendit prędo villas : flammisque perurit
16
Culmina : quęrit opes : exuuiasque petit :
17
Rusticus a scriba simplex seducitur : atque
18
Cogitur in pennas soluere cuncta suas.
19
Quęrit opes quiuis : precium quoque captat iniquum :
20
Est spoliatorum turba maligna nimis.
21
Offitium si quisque suum moderamine iusto
22
Rite ministraret : laus sibi magna foret.
23
Hic eques / vt gladiis inopes defenderet : atque
24
Cum viduis pueros : emeritosque senes :
25
Quo duce tuta foret semper respublica : quo ve
26
Latrones fugerent per fera lustra procul.
27
Hic calamo iustas leges conscriberet : atque
28
Iustitię normam panderet arte sua.
29
Sed modo pupillos inopes / viduasque relictas
30
Ille armis : calamo hic : expoliare solent.
31
Non dolus in terris maior : fraus turpior vsquam
32
Ex scribis
scribis ] fcribis GW5061
quam quod tot mala proueniunt.
33
Ast equites faciunt : quod semita nulla viarum
34
Tuta est : impune crimina tanta volant.

GW5061_178_Basel_l7v
8
Ezech. xxii.
Esaię. x.
Iob. xxx.
Belege

13
Math. v.
Iob. xxvii.
Belege

15
Prouer. xi.
Mich. ii.
Belege

17
Psᷓ. ix.
Belege

19
Lucę. xxi.
Amos. iii.
Belege

21
Ecclesi. x.
Belege

23
Iacobi. iiii
ii. thimo. ii.
Belege

27
Esaie. iii.
Math. xiii
Belege

30
Math. xxiii.
Zach. vii.
Malach. iii
Belege

Lucę. iii.
Belege