Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Nauiculam merito stultis conscendo paratam :
6
Sum quia quem torquent omnia facta nimis.
7
Exiguus pro me locus in rate : & angulus arctis
8
Sufficit inque foris : me mora nulla tenet :
9
Ne me continuo calcat ve / premat vel asellus :
10
Quem piger in tergo cogor habere meo :
11
Si saltem patiens ad mandata illius essem :
12
Libera sperarem membra abitura cito.
13
At beat hoc vnum : socios comitesque tenemus
14
Plures : qui viuunt conditione pari :
15
Hi sunt : prudentum nunquam consulta sequuntur
16
Qui bona : nec capiunt consiliumque ferax :
17
Hi sunt : quos irę stimulus per crimina iactat :
18
Ob causam nullam : sed ratione carent.
19
Hi sunt qui lites mercantur : quique dolore
20
Inuidię marcent : causa doloris abest.
21
Hi sunt : audaces / qui natos quosque / proteruos
22
Dum virgis parcunt verberibusque : parent.
23
Hi sunt : vicinis qui sęuos : quique molestos
24
Se prębent : vel quos pocula magna iuuant.
25
Pręterea in pedibus quos torquet calceus arctus :
26
Quem tolerant : hi sunt quis bona nulla placent
27
Sunt & lurcones / sua qui patrimonia perdunt :
28
Qui plus consumunt : quam sua aratra ferunt.
29
Hi sunt : lenones proprias qui ad crimina męchis
30
Vxores stolidi : sacrilegique locant.
31
Sultus & hic pariter sua qui peccata recenset :
32
Et pœnas : vitam sed gerit vsque malam
33
Hi satis a duro fatui calcantur asello :
34
Sed tamen hac iuncti naue : per ęquor eunt.

GW5061_176_Basel_l6v
11
Sapien ii.
Belege

12
Ad Hebr. xii
ii. q. i. multi.
Belege

15
prouer. i
Belege

17
prouer. xxvii
Belege

19
Prouer. xvi.
Belege

20
Ecclesi. xlviii
Belege

21
prouerbi. xiii.
Belege

23
prouer. xxvii
Ecclesi. xxxi.
Belege

26
Ecclesi. viii.
Belege

27
Eccsᷓ. ii.
Belege

29
ff. de adul. ma
riti. & . l. ii.
Belege

31
pe pe. dis. iii.
quia dimissa.
& . c. nihil. &
c. in salicibus
Belege