Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Quidam sunt adeo incensi certamine ludi :
6
Et ludos tanta sedulitate colunt :
7
Voluere taxillos reputant sibi gaudia summa :
8
Tres bene currentes / gaudia sola parant :
9
Noctes atque dies ludi certamina versant.
10
Alea discurrit. sordida lucra petit.
11
Hunc senio ditat : damnosa canicula mordet
12
Illum : sed Venus hunc radit iniqua cito.
13
Ludus agit bilem : mentis secreta relaxat :
14
Inficit ingenium : sensibus atque nocet :
15
Efficit iratos hominęs : pręcordia frangit :
16
Alea sollicitos efficit vsque viros.
17
Nil curant aliud lusores : tota voluptas
18
Sortibus infixa est : irrequieta quidem :
19
Per noctem vigilant : latrant / iurantque frequenter :
20
Nulla fames illos : nec sitis vlla mouet.
21
Sępe furore graui diffamant vulnera christi :
22
Torquent ad superos verba nefanda deos :
23
Tanquam pęstiferos lusores / conditor orbis
24
Curet : & ad stulti turpia verba fleat.
25
Spurcidius tamen hoc. quod fœmina ludit / iniquis
26
Intermixta viris : & tabulę vsque vacat.
27
Nobilis : & clerus / ciuis / iuuenisque / senexque :
28
Cum tenui vulgo ludere sępe solent.
29
Quem decet vt modicum ludat : sibi congrua sumat
30
Tempora / personas eligat atque pares.
31
Omnipotens cunctos lusores odit iniquos :
32
Et ludos vetuit regula sacra patrum.
33
Nam mala proueniunt ex ludo crimina multa :
34
Ludus opes minuit : & bona cuncta terit.

GW5061_174_Basel_l5v
5
l. si. ff. de alea.
Belege

7
glo in c. pe. de
vi. & ho. cle.
xxxv. dis. c. i.
glo. i.
Belege

Belege

15
de ex. pręla. inter
dilectos vbi
glo. & doc. do.
Car. in cle. ii.
de vi. & ho. cl
Belege

21
Leuiti. xxiiii
Belege

22
Ad Ro. ii.
de cle. male. c.
i. & . ii.
Belege

25
de iudi. c. ii.
li. vi.
Belege

29
no. in. c. cleri.
de vi. & ho. cl.
Belege

33
host in sum.
de ex. prela.
qualiter
Belege