Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Alter enim miles gestat calcaria ahena :
6
Alter & in manibus romula iura gerit :
7
Miles & ab antiqua se nobilitate superbum
8
Iactat : & a Tullo tempora rege notat :
9
Aut genus a claris patribus quos Romulus olim
10
Legerat : atque alios enumerare solet.
11
Forte tamen patres habuit / qui fœnore iniquo :
12
Fraudibus aut aliis stemmata parta gerunt
13
Plures se faciunt ex nobilitate superbos
14
Quam virtute sua non meruere tamen.
15
Nobilitas virtute bona : meritisque beatis
16
Constat : diuitię stemmata nulla parant.
17
Candorem tituli : qua nam virtute mereris?
18
Aut quid gessisti : quod tibi stemma dedit?
19
En ais : externis martem diduximus oris :
20
Cognita sunt variis gentibus acta mea :
21
Me Solymę videre sacrę / Memphitica tellus :
22
Gallia bellipotens : marticolęque Getę :
23
Atque alias bello regiones fortis in armis
24
Lustraui : merita nobilitate feror.
25
Doctoris quidam titulum nomenque tenere
26
Gliscunt : se iactant : & didicere nihil.
27
De rebus fatuis vanissima verba loquuntur :
28
Esseque prudentes / doctiloquique volunt.
29
Nil sapiunt penitus : tantum de cortice libri
30
Sumpserunt tituli nomina vana sui.
31
Cum manibus ductant fatuum : pręconia iactant
32
Que numquam meritis sed peperere suis.
33
Sed quid multa loquar : fatuis innata superbis
34
Hęc mala : quod non sunt : protinus esse volunt.

GW5061_172_Basel_l4v

9
patres conscripti

11
Psᷓ. lxi.
prouer. xxviii.
Belege

Belege

15
i. Corin. iiii.
de praeben. vene
rabilis.
Bar. in. l. i. C.
de incolis li. x.
Belege

25
Doctores.

26
xlix. dis. sacer
dotes. & glo. in
l. i. C. de. athl.
li. x.
Belege

33
Prouer. xxvi
Belege