Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Ad templum mixtim currunt iuuenesque / senesque /
6
Et pariter mulier : virgo / puella / puer :
7
Thura ferunt manibus : grobiani festa colentes
8
Sordidulis verbis : rancidulisque litant.
9
Iam pudor ex terris abiit : petulansque remansit
10
Spurcities : hominum qua perit vsque genus :
11
En fatuus porcum cęnosum continet aure :
12
Campanam manibus concutit atque suis.
13
A porco trahitur fatuę (mihi credite) nauis
14
Prora : per æquoreum quę comitatur iter :
15
Pondera ne puppis tumidis mergantur in vndis
16
Turbaque stultorum : quam super esse sat est.
17
Nam si non biberet vinum stultissima secta :
18
Munera iam bacchi merce minuta forent.
19
Sus tamen innumeros porcellos parturit : inde
20
Magna cohors hominum festa suina colit.
21
Obsceni mores : & turpia verba : colendos
22
Effitiunt homines : nil pudor ipse valet.
23
Turpibus ecce viris primi nunc dantur honores :
24
Gloria prima datur fœdiloquisque viris :
25
Iam porcus viridem gestans in fronte coronam
26
Admittit fatuos ad sua iura viros.
27
Quidam sunt adeo obscęni / turpesque relatu :
28
In quorum saliunt verba pudenda genis :
29
Insanus quales si nunc spectaret Horestes :
30
Eheu clamaret : quam furiosa cohors.
31
Illos delectant crapulę : tucetaque crassa :
32
Atque cadus vini : verbaque mixta iocis.
33
O grobiane tuas fatuus quicunque per aras
34
Sacrificat : fatua hunc morte perire decet.

GW5061_168_Basel_l2v
5
Ezech. ix.
Ecclesi. xxix.
Iob. xxvii.
Belege

9
Oui. i. meth
Psᷓ. xi
Belege

12
Ecclesi. xx.
prouer. xi
Belege

17
Eccsᷓ. v.
Belege

19
ii. Petri. ii.
Belege

21
Ad ephe. v.
Psᷓ. xl.
Belege

24
Hiere. ii.
Esaię. xli.
Belege

27
Ad Collo. iii.
Ad Titum. i.
Belege

29
Prouer. xii.
Belege

31
Eccle. xxxi.
Belege

33
Ecclesi. xxxii
Esaię. lxvi.
Belege