Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Non aptare potest animum ad quęcunque futura :
6
Inceptor stolidus : nec sua facta notat.
7
Hic nihil acquirit rerum pro corporis vsu :
8
Omnia dilapidat : nil retinere solet.
9
Est adeo demens : proprios nil cernit ad vsus :
10
Rebus oportunis inuigilatque nihil :
11
Prouidet atque nihil stultus : nisi cogat egestas :
12
Atque fames stimulet : torqueat atque sitis :
13
Temporis haud fatuus meditatur fata futuri :
14
Pręsentes tantum respicit ille dies.
15
De naso ad fauces : hominis meditatio stulti
16
Vergitur : vlterius mens sua vana tepet :
17
Hunc puto prudentem : versat quem cura futuri
18
Vnde habeant pueri forte alimenta sui :
19
Quęrit & æstatis calidę sub tempore : fructus
20
Ad vitam vt possit commoda habere suis.
21
Ast illum penitus fateor ratione carentem :
22
Ad res qui nunquam prouida corda gerit.
23
Dormitat fatuus stratus sub sole calenti.
24
Qui nihil acquirit sed bona parta vorat :
25
Tristis hyems istum ieiuno gutture torquet :
26
Non habet vt stomachum quit satiare suum :
27
Et vitam miseram brumali tempore ducit.
28
Qui tempestiuas non cumulauit opes.
29
Qui non colligit fænum : cum Iulius ardet :
30
Nec sibi quęsiuit emolumenta domus :
31
Frigeat in bruma gelida : quęratque per vrbem :
32
Fasciculos fœni : stramina nuda terat.
33
Exemplum magni prębet formica laboris :
34
Colligit & seruat tempore quęque suo.

GW5061_164_Basel_k8v
5
Deutr. xxxii
Belege

8
Ecclesi. xxvi.
Belege

11
Prouer. xix
Belege

15
prouer. xiii
Belege

18
Ecclesi. iii. &
xxxviii.
prouer. xx.
Belege

21
Sapien. xv.
Belege

23
Prouer. vi. &
xxiiii.
Belege

25
prouer. xxi.
Belege

27
Prouer. xxvi
Math. xxv
Belege

29
Ecclesi. xxii
Belege

31
Prouer. xxii.
Belege

prouer. vi
Belege