Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Nec tamen hęc rursus fieri pateretur ab illo :
6
Nec vice consimili : pertolerare iocum.
7
Quid sis facturus bene pręmeditarier ante
8
Conuenit : haud facias : quod tolerare neges.
9
In saccum qui vult alios detrudere : sumat :
10
Maxilli pariter plagam aliquando sui.
11
Fecerat vt thaurum infœlix ex ęre perillus :
12
In quo mugitus ęderet ore nocens :
13
Imbuit at primus vaccam quam fecerat ipse :
14
Criminis atque sui pręmia iusta tulit :
15
Quod tibi non fieri cupias o stulte prophane.
16
Ne facias aliis. ne malefacta feras :
17
Sępe facit foueam fatuus / nocuumque foramen
18
In damnum alterius : quo tamen ipse perit :
19
Nempe crucem quondam fecit maledictior Aman :
20
Qua Mardochęi frangeret ille gulam :
21
In caput illa suum sed crux descendit : & in qua
22
Suspensus / laqueo deperit ille suo
23
Conueniet cunctis bene te confidere : sed tu
24
Prouideas fraudes : pręcaueasque dolos :
25
Qui bene confidunt sępe experiuntur amarum
26
Virus : nam quis scit in cute quanta fides?
27
Non conuiua homini nequam / cui liuida corda
28
Sunt : & secretum pectoris exitium :
29
Ede ait hic hospes : nunc fercula sumito nostra :
30
Iam bibe : de cęna vt possis abire satur :
31
Attamen aduersus te virus / corde sinistro
32
Portat : liuentes aufuge docte viros.
33
Sępius arridet te risu forte iocoso :
34
Qui cuperet mentem dilaniare tuam.

GW5061_162_Basel_k7v
6
Sapien. xviii
Belege

8
Eccle. xxxiii.
& . xxxv.
Belege

11
Perillus de quo
arte.
Belege

15
Math. vii.
Belege

17
Psᷓ. vii.
Prouer. xxvi
Ecclesi. xxvii
Hester. vii.
Belege

23
Prouer. xvii.
Eccle. vii.
Belege

27
Ecclesi. ix.
prouer. xxiii.
Belege

33
Ecclesi. xiiii
Belege