Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Stultus & hic pariter mouet ad conuitia risum :
6
Ebrius : obtusus / dicitur atque puer :
7
Qui vult cum pueris & stultis sępe iocari :
8
Alternis vicibus ludicra verba ferat.
9
Venari qui vult : opus est vt retia ponat :
10
Sectetur canibus : cumque labore feras.
11
Quisquis forte globo cupiat subuertere stantes :
12
Erigat ille simul mox quoque pyramides.
13
Pro verbo verbum : pro lusu ludicra dantur :
14
Stultus qui poterit non ita ferre vices.
15
Intolerabilius tamen est / & semper iniquum :
16
Pro pietate bona reddere forte malum.
17
Hęc fatuos natura manet / quod rarius vsquam
18
Condignas referunt pro bonitate vices.
19
Versari sapiens vir cum prudentibus optat :
20
Cum fatuo stolidus quęrit habere locum.
21
Quod fatuus tolerat nullum : sua sola putanda est
22
Ambitio : cunctos nam regere ipse cupit.
23
Est dolor in stolido vehemens : si pręsidet illi
24
Prudens. se meritum nam putat esse virum.
25
In summa nostram poteris sic carpere mentem :
26
Insipiens solus sceptra tenere petit.
27
Non vult ferre parem : maiorem ferre recusat.
28
Cuncta sibi in terris inferiora putat.
29
Gaudia non Aman malesanus tanta putabat
30
Quod cuncti colerent omnia iussa viri :
31
Quantus erat dolor huic / quod Mardochęus apella :
32
Non caput atque genu flectere vellet ei.
33
Qui sapiens igitur dici cupit atque probatus :
34
Insanos fugiat / insipidosque viros.

GW5061_160_Basel_k6v
5
prouer. xxvi
Belege

7
Ecclesi. i.
Belege

13
Ecclesi. xix
Belege

15
Ps. 37.
Ad Roma. ii
i. ad Thess. v.
i. Petri. iii.
Belege

19
prouer. 13.
Ecclesi. xiii.
& . xxviii.
prouer. xxvii.
Belege

23
c. quia per ambi.
de elec. li. vi
Belege

Belege

29
Hester. iii.
Belege

33
Eccle. viii. &
20. et. 22.
Belege