Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Singula facta hominum parua atque minuta recenses
6
Exponis vano sydera iuditio.
7
Stultorum in numero plures nunc scire futura
8
Conantur : rebus peruigilantque malis :
9
Astrorum cura est illis : & sydera spectant :
10
Omne quod ostendunt astra referre volunt.
11
Archanas rerum causas : elementa / planetas :
12
Spectant : & quicquid lucidus orbis habet.
13
Errorem hic lunę varium : solisque labores :
14
Astrorum motus : inspicit atque vices.
15
Hic docet immitis quid sydus triste minetur
16
Saturni : quid Mars significare velit.
17
Hic aperit quo lęta Venus se proferat astro :
18
Atlantisque nepos : Iupiter atque pius.
19
Saturno genitos ad furta & probra recensent :
20
Quos tamen atque bonos reddere fata queunt.
21
Et natos Martis referunt ad tristia bella :
22
Quos pace interdum cernimus vsque frui.
23
Iuste age : nec dubita / sapiens dominabitur astris
24
In manibus summi stant elementa dei
25
Iuditium siquidem & mentem vis scire tonantis
26
Stulte mathematice o : te furor vnde rapit?
27
Tu facis : omnipotens tanquam sua fata reuelet
28
Mortali cuiuis : iuditiumque poli.
29
Omnia linquamus supero : qui cuncta creauit
30
Qui nutu / cœlum / & sydera clara regit.
31
Astra quid aduersi possunt portendere? si nos
32
Defendit : cuius gloria summa / deus.
33
Quicquid ephimerides referunt : per inane laborant :
34
Nil genesis : sortes / nil quoque fata valent.

GW5061_154_Basel_k3v
5
Ad Gall. iiii.
26. q. 7. quis
existimaret
Belege

9
26. q. 2. ipsos.
Belege

10
Exo. xii.
Belege

13
Planetistę


23
Ad Titum. ii.
Belege

25
Ad Rom. xi.
Ecclesi. i.
Ps. xxxv.
Belege

29
de pe. dis. iiii.
in domo
Belege

31
Ad Ephe. i.
Ad Ro. viii
26. q. 5. non licet
26. q. 3. admo⸗
neant.
Belege