Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Tu licet inscitię plenos effuderis orsus.
6
O quotiens cum nemo velit pręponere stultum
7
Se laudat : fatuusque refert mauortia gesta
8
Plurima : cum malesana tamen / quę prodit ab ore est :
9
Laus proprio : ascribit solus sibi fortia stultus.
10
Fortunata
Fortunata ] Eortunata GW5061
nimis tellus quę principe diuo
11
Ornatur : quem vix superet vel magnus Vlysses :
12
Tempora partitur prudens : cum tempore versat
13
Singula. non illum nummus : non munera captant.
14
Virtutis cultor sed enim : & sua prospera regna.
15
Vę terrę cuius rex est puer : illius atque
16
Consulibus tuceta placent. nocturnaque vina.
17
Hic etenim imperium regnum quoque dissipat omne.
18
Stultus in arce sedens palpatus munere spurco
19
Inuertit leges : consessus / rostra / virosque :
20
Alter amicitiam pręfert : insontia damnat :
21
Sancta hinc simplicitas
simplicitas ] ſimpliciras GW5061
teriturque caditque nefande :
22
Aequo deberent libramine iura foueri :
23
Sed vereor sint pseudosenes quos casta Susunna
24
Allicit : Andronici pro quo perimatur Onyas.
25
Vota etiam Benedab fregit dum munera vidit.
26
Et Ionatham Triphon per munera missa fefellit :
27
Sic Romam quondam tetigit clamando Iugurtha
28
Vrbem venalem cum diceret : & perituram
29
Munere : si diues emere illam temptet iniquus.
30
Munera crede mihi placant hominesque deosque :
31
Omne genus nummum veneratur : pectora vincit
32
Fortia : in accessum linquit nihil : omnia vastat.
33
Quo sibi concumulet numerum ingentemque cateruam
34
Stultitia : et regnet cuncto & dominetur in orbe.

GW5061_152_Basel_k2v
6
Ps. ix.
Belege

7
prouer. xxvii.
Ecclesi. xv.
xxii. q. ii. pri⸍
Iob. xxxvii.
prouer. xx.
Eccs. x.
Sapien. vi.
Belege

15
Eccs. v. & x.
Belege

16
Prouer. xxx.
Belege

18
Sapien. xi.
Ecclesi. x.
Belege

22
Sap. vi. & . xii
Belege

23
ii. macha. iiii
Belege

25
iii. Re. xx.
i. Mach . xii
Iugurta. de quo
Belege

30
Oui. de arte.
Belege

Belege

32
Eccs. x.
Ecclesi. x.
Belege