Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
65
Cor mulieris enim : cunctis spinosius herbis :
66
Felle tumet semper : pectora bile dolent :
67
Nil manet intactum putido mulieris ab ore :
68
Perturbant mores : fœdera / iura / fidem :
69
Et foedant thalamum sacrum : nec pronuba Iuno
70
as vetat invetitę crimina legis agunt.
71
Fida comes nulli mulier vult esse marito :
72
Grande supercilium fœmina praua gerit.
73
Euacuat loculos nummis : & conterit omnes
74
Census : atque domus pensitat acta nihil.
75
Sunt tria sollicitant quę terram / quę mare : quartum
76
Quod nec terra potest : nec maria vlla pati :
77
Seruus qui factus dominus / magnusque patronus :
78
Tum fatuus totiens ebrius atque satur :
79
De infuriosa quidem mulier : pręcordia cuius
80
Liuor edax semper : iraque sęua rapit.
81
Quartum quod superat cuncta hęc / ancilla superba :
82
Heres quę dominę sit cito facta suę.
83
At modo de tali cupio muliere silere :
84
Prębet quę poclis dira venena viro.
85
Qualis Agrippina : aut vesanę Pontia mentis :
86
Quales & satyri pagina docta notat.
87
Bęlides occursu terrent modo corda virorum.
88
Sęua Clitimnestra : & fœmina quęque mala.
89
Iungitur in thalamis Lucretia rara maritis :
90
Thais habet partes perfida in orbe suas :
91
Portia rara hodie contingit iuncta Cathoni :
92
Nec multis nubit casta Sabina viris.
93
Fœlix qui poterit mulierem ad vota tenere
94
Vsque sua : & castum continuare thorum.

GW5061_150_Basel_k1v
65
Eccs. vii.
Belege

67
Eccle. 25.
Belege

69
Prouer. ix.
Eccle. xlvi.
Belege

Belege

74
Prouer. xxx
Belege

Belege





93
prouer. xii.
Ecclesi. xxv.
& . xxvi.
Belege