Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Clericus : & monachus rerum qui seruat aceruum :
6
Mendici exercet attamen offitium.
7
Paupertatis onus tales plerumque queruntur :
8
Ast opibus pleni / diuitiisque : rogent.
9
Vsu oportuno est elemosyna sacra statuta :
10
Vtque inopi solum / pauperibusque detur.
11
Hanc dedit omnipotens homini vt releuamen egeno
12
Esset : sed tamen hanc plębs vitiosa rapit.
13
Non prior in claustro : non abbas : presbiter atque :
14
Censibus in propriis cor satiare queunt.
15
Plus cupiunt : saccos / capsasque inferre per vrbes
16
Mandant : hisque domus / limina cuncta premunt.
17
Per plateas currunt mendici : perque tabernas :
18
Nullus ab his vacuus nunc locus esse potest.
19
Sunt qui reliquiis sanctorum munera poscunt :
20
Et quęstum faciunt per loca cuncta suum.
21
Spirituum vendunt pennas sępe æthereorum.
22
Vanaque nonnunquam corpora / & ossa ferunt.
23
Sunt alii qui cum validi sint corpore & annis :
24
Mendicant tamen : & crimina grandia agunt.
25
Fraude sua pueris effringunt membra parentes
26
Vt morbos vlulent : vulnera grata fleant :
27
Et stipem precibus poscant : manibusque quadrantem
28
Quas fraudes melius theutona scripta notant.
29
Mendicant multi iuuenes validi atque potentes :
30
Causa est : quod labor his atque opus omne graue est.
31
His quia plus placuit alienis viuere rebus :
32
Paupertatis & hinc pondera grata gerunt.
33
Si mendicorum pergam memorare profanos
34
Ritus : & mores : pagina deficiet.

GW5061_146_Basel_i7v
5
c. auaricie de
preben.
prouer. xiii.
Belege

9
Lucę. xi.
Tobie. iiii.
& . xii.
Ecclesi. iii.
Ps. xl.
Belege

Belege

17
Ecclesi. vii.
Belege

19
de pe. & re. c.
cum ex eo
Belege

23
Ecclesi. xix.
l. vna. C. de
mendi. vali.
Belege

28
Vide librum
stultorum in lin⸗
Belege

33
xlii. di. quies
camus in glo.
Belege