Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Vt druydę saltant pulsantes tympana galli :
6
Vertice in idęo : cum furor vrget eos.
7
Ceu quondam salii fetidos saliere per vtres :
8
Turba / Cybeleios sic agit illa choros.
9
Quid rogo quid fatui plantas in puluere lassas
10
Efficitis? quę merx digna labore tamen?
11
Ast ego dum meditor fatui primordia ludi :
12
Principii causas commemoro esse malas :
13
In statua vitulum dęmon cum poneret aureum :
14
Contemptum faceret impius / atque deo :
15
Cum bene potasset populus : persuasit ad illam :
16
Luderet inque chorum turba proterua : iubet.
17
Illecebrę tales pariunt incommoda multa :
18
Ad vitium prębent semina multa frequens.
19
Concurrunt illic pomposa superbia : luxus :
20
Et petulans saltus : & furiosa venus :
21
Nam venus imprimis / choreis solatur in illis :
22
Hanc sequitur pedibus turba petulca
petulca ] peculea GW5061
citis.
23
Ludus in orbe quidem est nullus damnosior isto :
24
Contaminat stimulis pectora casta suis :
25
Ludus & iste quidem : non pax / sed pugna videtur
26
Clamando currunt / vociferantque nimis.
27
Quis locus immunis : quem non vesania talis
28
Contaminat? templi vix loca tuta manent.
29
Clerus : & in cappa monachus : puer atque puella :
30
Et iuuenes blandi : decrepitique senes :
31
In girum saltant pedibus : ductantque choreas :
32
Atque incompositis motibus vsque ruunt.
33
Rusticus in circo teneram cum flectit amicam :
34
Non sitis hunc tota nocte / dieve premit.

GW5061_142_Basel_i5v
5
Druyde de
Salii de quibus
Virg. ii. geor
Belege

13
Exodi. xxxii
Belege

15
i. corin. x.
Belege

17
vide nota glo
in cle. i. de cel
miss.
incle. attenden⸗
tes de sta. rel.
de vi. & ho. cl.
cum decorem
Belege

23
Prouer. ii.
Belege

32
Virg. ii. geor
Iudith. ii.
Belege