Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Vt speculo semper se contempletur inani.
6
Cum tamen : in vitro
vitro ] vitio GW5061
fatuum quoque cernat inertem :
7
Quamuis non videat / capitis quas porrigit aures.
8
Hic si deberet dygitis iurare leuatis :
9
Cum de formosis / sapientibus / atque peritis
10
Sermo foret : sese cunctis pręstare putaret.
11
Et sibi non similem in spatioso crederet orbe :
12
Iuraretque simul quod detestatio rerum
13
In se nulla foret : se pulchrum / seque beatum
14
Estimat / atque homines audet iurare deosque
15
Consulit hoc speculum semperque & fungitur omni
16
Tempore : seu somno iaceat lectoque supinus :
17
Siue stet erectus : vitro suspensus inhęret.
18
Quid speculum memorem Pathici gestamen Othonis :
19
Quod secum in castris cęsar gestare solebat.
20
Quottidie barbam qui rasit / glaber vt esset :
21
Vngebatque cutem cum succo lactis aselli.
22
Offitium muliebre quidem est : hos fœmina quęrit
23
Ornatus : speculum & pendet de fronte puellę :
24
Retiolum : & mundum : contexta monilia : vestem :
25
Ordinat : idque mares hodie comitantur / aguntque :
26
Vt sibimet placeant : sese mulieribus ęquant.
27
Nostri etenim iuuenes habitus gestant muliebres
28
Illaque virgo viri : nulla est discretio rerum.
29
Pygmalio effigiem fertur de marmore quondam
30
Fecisse : & proprium sibi tam coluisse laborem :
31
Perditus vt fuerit vecors in marmora versus.
32
Fonte super vitreo periit Narcissus amore :
33
Dum sua forma placet fatuo quam vidit in vndis :
34
Stultorum numerus sic creuit : et impia turba.

GW5061_140_Basel_i4v
6
Prouer. xiii.
& . xiiii.
Belege

10
Ecclesi. xx.
Iob v. et. xviii
Belege

12
prouer. xxxi
Ezech. xvi
Esaię. iii.
Belege

18
tor speculum semper
secum habuit
Belege

Belege

Belege

Belege

32
iii. metha.
Prouer. xiii.
Belege