Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Qui capiti alterius curas magnosque labores
6
Imponit : precium conferat ille simul.
7
Dedecus est ingens : si quis benefacta laboris
8
Accipit : ęquales denegat atque vices.
9
Qui cupit ex aliqua lucrum nanciscier arte :
10
Hoc sibi proponat menteque constituat :
11
Eroget impensas : nec rebus parcat auaris :
12
Si saltem laudem poscat habere bonam.
13
Et si pręcipuos acquirere tentat honores :
14
Munificus / blandus / sit pius : atque bonus.
15
Qui bene contentus : facto nequit esse labore :
16
Quem modico precio soluere / habere potest :
17
Non indignetur : sibi sit querimonia nulla :
18
Si labor / & meritum forte negetur ei
19
Qui petit alterius operas / benefacta / labores :
20
Ingenioque frui : munera rursus agat.
21
Verum a priuatis liceat descendere rebus :
22
Ingratas vrbes commemorare simul.
23
Roma quid ingrata quondam impietate Camillum
24
Tractasti : pro te qui fera bella tulit?
25
Tu procul emeritum pepulisti ex vrbe Camillum
26
Quo duce fregisti gallica castra tamen .
27
Attica terra ferox / pepulisti ingrata Solonem :
28
Qui statuit leges & bona iura tibi :
29
Pro merito ingenti : pro sudore atque labore :
30
Exilium dederas : Attica terra viro.
31
Nec taceo ingratos ausus / quod Sparta lycurgum :
32
Latorem legum pellis ab arce tua.
33
Scipio qui fuerat patrię seruator honestus :
34
Ingratam patriam sensit & ille suam.

GW5061_138_Basel_i3v
5
Ad collo / iii.
Leuiti. xix.
Tobie. iiii.
Eccle. xxxiiii
Belege

8
Plautus in. asi.
Belege

13
Prouer. xxii.
Belege

15
Sapien. xvi.
Ecclesi. xxix.
Belege

19
Eccle. vii.
Malach. iii.
Belege

Belege

Belege

Belege

Belege