Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
In rebus propriis stultus dormitat & excors
6
Intentisque oculis aliena incommoda pensat .
7
Hic legat interea nostri documenta libelli :
8
Qui sua contemnens aliena negotia versat .
9
Cum tamen omnis amor : prima a se exordia sumit
10
Incipit a seipso : proprio nil gratius vsu.
11
Hoc docuere sophi : docuitque Therentius illud :
12
Hoc docuit veteris sanctissima pagina legis.
13
Qui vult alterius res explorare frequenter :
14
Se prius inspiciat : sibi consulat : atque labores
15
Inde suos prudens proprios conuertat in vsus.
16
Alterius iactum lusor qui attendit : & vsque
17
Negligit ille suum : stolidus rationis & expers.
18
Qui vult flammiuomas vndis sedare fauillas
19
Alterius tecti : proprioque in culmine flammas
20
Conspicit : atque suis laribus succurrere differt :
21
Ille parum sapiens : sua non bene commoda curat.
22
Alterius qui portat onus / suffertque labores :
23
Negligit & proprium : discrimina solus habebit.
24
Qui causa alterius facit id : quod parturit ipsi
25
Contemptum : risus / incommoda / damna / labores :
26
Vix nostram effugiet fatuam quin scandet in arcem :
27
Atque asinum manibus ducens ludibria tollat.
28
Quid te stulte iuuat peregrinas voluere causas?
29
Quidve alios curas? proprii sis tutor honoris.
30
Disce domus proprię / causas / res / commoda / primum.
31
Quęrere : & inde tibi sit cura labor quoque amici.
32
Est penitus fatuus qui curat res alienas :
33
Prouideas domui proprię / dispone / ministra :
34
Hoc decet : inde tibi sit proxima cura sodalis.

GW5061_136_Basel_i2v
5
Ecclesi. xxx
Belege

9
de pe. dis. ii.
qui vult.
Belege

Belege

13
l. preses. C. de
ser. & aqua.
Belege

Belege

18
xxiii. q. v. si
placet.
Prouer. xi.
& . xxxi.
Belege

24
xix. q. ii. due
xiiii. di. quod ait
Belege

28
Prouer. v.
& . xxvi.
Belege

31
Prouer. xx.
Belege

34
iiii. Regum. xx
Belege