Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Pręcipue iccirco fatuos hoc carmine verso :
6
Ignaui qui sunt : qui vix elementa sacrarum
7
Gustarunt legum : docti tamen atque periti
8
Esse volunt : librosque reuoluunt : more sinistro.
9
Exponunt falso / quod sanxit diua voluntas.
10
Arbitrioque suo scripturam & dogmata sacra : :
11
Atque reluctantem conantur vertere sensum :
12
Audi igitur fatuos : qui sęuo errore trahuntur :
13
Audacesque volunt superum depromere mentem :
14
Audi quę referant stulta & petulantia verba :
15
Si deus æternam requiem sedemque bonorum
16
Pręscripsit cuiquam : nihil est quod vertere possit
17
Aut mutare : sibi statuit quod diua potestas.
18
Sed deus ad pœnas si quem pręscripsit auerni :
19
Tartereis tenebris si quem damnauit & vmbris :
20
Hunc nihil eripiet. tanquam deus optimus auctor
21
Omnipotens non sit : non iustus : non metuendus.
22
Dat precium nulli nisi qui meruisse videtur.
23
Pro meritis reddi : debentur pręmia iustis :
24
Iniustos pœnas dignum est perferre minaces.
25
Qui domino seruit sincero pectore : leges
26
Et fidei obseruat : precium & votumque capescet.
27
Desine stulte precor superum confringere fatum.
28
Nos deus omnipotens ad gaudia magna creauit :
29
Omnibus & nobis cœlorum regna parauit.
30
Non vult quod nigri subeamus tartara ditis :
31
At propria ruimus culpa superosque negamus
32
Reddere qui iustis animis pia gaudia possunt.
33
Desine stulte loqui : petulans compesce labellum :
34
An vigulo cacabus dicet : cur vrceus haud sum?
35
Sic placet artifici. bene qui bona cuncta parauit

GW5061_134_Basel_i1v
5
Ad Roma. i.
prouer. xxvi.
Belege

8
Hiero. in prolo⸗
go biblię.
Belege

15
Grego. in dia.
xxiii. q. iiii.
obtineri
Belege

18
Iohan. vi.
Belege

21
xxiiii. q. iiii.
Nabuchodo⸗
nosor
Sapien. x.
Hiehemię. li.
prouer. xxiiii
Ecclesi. xii.
Belege

27
Math. xvi.
Ad Roma. ii.
Apoca. xxii.
Belege

34
Esaię. xlv.
Ad Rom. ix.
Belege