Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Atque ait : expecta donec documenta librorum
6
Inspiciam : quo te rite iuuare queam.
7
Dumque domum medicus redit : & concepta libelli
8
Scrutatur : mortis hunc vera fata premunt.
9
Atque animam expirat : soluuntur corporis artus :
10
Sera nimis medici stulta medela fuit.
11
Nituntur plures artem tractare medendi :
12
Et quorum penitus pectora nil sapiunt :
13
Non voluunt libros : aut quas Podalyrius artes
14
Inuenit : Mesues nec documenta legunt :
15
Non Auicenna docet medicos tam dogmata vana :
16
Nec tales medicos : docte Galene : foues :
17
Sed sua in herbarum discunt medicamina libro :
18
Multa superstitio : dogmata falsa patent.
19
Et vetulę prauam pręstant medicaminis vsum.
20
Quas sequitur passim sedula turba tamen.
21
Profitentur enim cunctos sanare dolores :
22
Perque horas cunctas / per loca / perque dies.
23
Et sua quod puero atque seni collyria prosint :
24
Quod matrem iuuit : prosit idemque seni.
25
Non opus est causas rerum atque elementa tueri :
26
Naturę vires hęc medicina premit.
27
Et morbos varios vna dissoluit in herba :
28
Qualem forte sibi Thessala saga dedit.
29
O cucule emplastro quis te docet / aut alabastro
30
Ex vno cunctis posse pręesse malis?
31
Est medicus : veluti indoctus solet esse patronus
32
Consultus / qui non scit dare consilium.
33
Aut te non medicum dicas : aut disce mederi :
34
Aut si vis medicus : sis fatuusque simul.

GW5061_130_Basel_h7v
5
Ecclesi. x. &
xliiii.
prouer. vi.
Belege

11
Eccl . xxxviii
Belege

12
Io. an. de sen.
ex. c. i. li. vi.
Belege

17
Sapien. xii.
Belege

21
glo. in c. fi.
xxix. dis.
Belege


29
Cuculus chi⸗
rurgicus

31
Sapien. i.
Belege