Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Duceris inuidia : quod ego te possideo plus.
6
Aut mihi sunt plures nummi : seu maior aceruus
7
Rerum : vel mihi quod plures redduntur honores.
8
Aes petis atque meum : quod nullo iure teneres.
9
Vel quia fastidis nostrum & contemnis amorem.
10
Lęthale est adeo vulnus liuoris acerbi :
11
Vt nequeat penitus sanari / aut rite mederi.
12
Est ea proprietas liuoris semper edacis :
13
Si sibi constituit quenquam mordere : quietem
14
Nullam agitat donec facinus perfecerit illud :
15
Non somnus : non vlla quies : non vlla voluptas
16
Est adeo dulcis : seu delectabilis vsquam :
17
Vt possit cordis procul extirpare dolores
18
Pallentes ideo fauces : pallentiaque ora
19
Semper habet liuor : macies in corpore toto
20
Glauca sedet : visus toruus : squallentiaque ora
21
Scintillant : rabidus nec plenis liuor ocellis
22
Suspicit in quenquam : furibundo pectore torpet.
23
Cuius pręcipuum tibi fert exemplar Ioseph:
24
Quem nunquam intuiti sunt recto lumine fratres :
25
Raro etiam inuidia nisi mersis flumine ridet
26
Nauibus : aut si fors perit ingens copia rerum.
27
Verum continuo rodat licet inuida corda :
28
Inuidia : ex proprio sentit sua damna dolore.
29
Nec quicquam nisi se valet ardens æthna cremare.
30
Maior & inuidia est fraternis cordibus orta.
31
Fraterno primi maduerunt sanguine muri.
32
Hoc Abel atque Chayn : hoc Atreus atque Thyestes
33
Ethiocles cum fratre suo : pluresque docebunt.
34
Inuidiam iccirco fugias sapiensque bonusque.

GW5061_126_Basel_h5v
Belege

6
prouer. xxviii
Belege

Belege

8
Ecclesi. xiiii.
Belege

9
ii. meth.
Belege

11
prouer. xxiii.
Belege

18
Descriptio
Inuidię ex
Belege

Belege

27
Ecclesi. xlviii
Belege

Belege

Belege

31
Genesis iiii.
Belege

33
i. Petri. ii
Belege