Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Nulla quies illum recreat : pax nulla fouebit :
6
Semper habet rixas : litigiumque frequens :
7
Nulla voluptatis spectabunt ocia talem :
8
Magnarum allexit quem male saccus opum.
9
Nullaque speratur proles : dilectio nulla :
10
Vnam pacificam vix aget ille diem.
11
Quin sibi continuo saccus transuerberet aures :
12
Quem propter stultus factus / inersque fuit.
13
Raro hos fortunę facies comitatur amica :
14
Qui nummis nubunt : non sibi : non pueris.
15
Ducitur in thalamum funesta pecunia sola :
16
Propter opes trahimus grandia aratra thori.
17
Iustitia & doctrina nihil curatur : honestas
18
Nulla : sed ad censum pectora stulta ruunt.
19
Nam socer in primis : quid enim gener (inquid) in ęre
20
Possidet / aut nummis? iuggera quanta
quanta ] quanra GW5061
tenet?
21
Nec patris aut proaui probitas / virtus / vel honestas.
22
Quęritur : an vulgi semine prodierit?
23
Protinus ad nummos : de moribus vltima fiet.
24
Quęstio : sic fient nunquam in amore pares.
25
Inde fit / vt multis deserta habitare seorsum
26
Plus leue sit : talis quam iuga ferre thori.
27
Namque loquax mulier / verbosa : corpus adurit :
28
Atque animam & vires : membraque cuncta terit.
29
Propter opes teneram vendit quicumque iuuentam :
30
Mercatur lites & sine fine dolos :
31
Huic nihil est fidei : nihil & probitatis. ad omne
32
(Spes modo sit nummi) transeat ille nephas :
33
O male prudentes : qui tam connubia sęua
34
Quęritis : & seruum tenditis esse pecus.

GW5061_124_Basel_h4v
5
prouer. xix.
Belege

9
prouer. v. in fi.
Belege

11
prouer. ix.
Belege

13
Ecclesi. xix.
Belege

19
prouer. vii.
Ecclesi. x.
Belege

Belege

25
Prouer. xxi
Belege

27
Prouer. xxv.
Ecclesi. xxv.
Belege

34
Eccs. xii.
Belege