Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Sampson : qui quondam fuerat fortissimus heros :
6
Non oculis orbaretur : nec crine sacrato :
7
Secretum mentis si non rescisset amica.
8
Amphiareus vates dum fata futura timebat
9
Augurii : latuit : thebanaque pręlia fugit :
10
Proditur at tandem proprio de coniugis ore.
11
Historię recinunt veteres / & dogmata prisca :
12
Quod mulier nusquam secreti sit bona custos.
13
Matronis igitur cęlemus pectora semper.
14
Qui sua non nouit commissa archana tacere :
15
Quique ad cuncta suum pendit secreta labellum :
16
A tali caueat sapiens sibi quisque / catusque.
17
Percunctatorem hunc fugias / quia garrulus ipse est.
18
De rebus magnis / est qui se iactitat vsque :
19
Et quod res cunctę sibi sint in amore secundę :
20
Rimari si quis vellet tum verba dolosque :
21
Rebus in his cunctis mendacem offenderet ipsum
22
Ex qua stultitia sapiens intelligit omnis :
23
Quod scabrum foueat cuculum / manibusque remulcet.
24
Condita si mentis cupias archana manere :
25
Fac mihi ne dicas : quod vix abscondere possim :
26
Occultumque tuum secreto in pectore celes :
27
Haud aliis pandas : sed sis taciturnus vbique.
28
Si non vxori Iezabel prompsisset Achab rex
29
Verba suę mentis : Naboth non morte periret.
30
Qui gestant in corde suo secreta : cati sint :
31
Et caueant aliis temere vt non talia pandant :
32
Sic mage securi : semper tutique manebunt.
33
Dixit enim quondam sancta de gente propheta :
34
Secretum mentis mihimet seruare studebo.

GW5061_122_Basel_h3v
5
Iudicum. xiiii.
e. xvi.
Belege

Belege

11
Eccs. x.
Belege

12
Ecclesi. xix.
Belege

14
prouer. xxi.
Belege

16
in epi.
prouer. xxviii.
Belege

Belege

27
iii. Reg. xxi
Belege

29
Prouer. xxv.
Belege

33
Esaię. xxiiii.
Belege