Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Mox reserat : vilem sumens de crimine mercem :
6
Et rogat vt quisquis secum luctetur / iniquis
7
Delitiis : pariter falso oblectetur amore.
8
Illius inque sinum / nullo moderamine stulti.
9
Prosiliunt : veluti bos vinctus transit / & agnus
10
Ad lanii cultrum : iugulumque exponit ad ictus.
11
Accipe stulte precor quam sit fugienda voluptas :
12
Hęc animam damnat : stygis & mergit in vndis :
13
Hęc sensus lacerat : confundit semina mentis :
14
Contaminatque malo pręcordia recta sapore.
15
Parua voluptatis quamuis sint gaudia : longa
16
Pœna tamen sequitur / misero permixta dolore :
17
Desine delitias mundi sectarier vsque :
18
Non durant : fugiunt mox : & mutantur in horas.
19
Quisquis in hoc forsan contemnit gaudia mundo
20
Vana voluptatis : nec sese inmergit in illas :
21
Ille sapit vere : & post mortem gaudia cœli :
22
Ambrosiamque sacram gustabit lege perenni.
23
Sardanapalus enim / spreto virtutis honore :
24
Sola voluptatis celebrabat sacra / focosque :
25
Corporis illecebras : spurcum & libabat amorem :
26
Censuit esse quidem explendum pręsentibus
pręsentibus ] ſentibns GW5061
ipsum
27
Delitiis animum : quoniam post fata voluptas
28
Nulla foret : stygii est hęc nam sententia ditis.
29
At pater omnipotens hunc fato sustulit atro :
30
Tartareisque animam tandem damnauit in vndis.
31
Delitię mundi : quas promit praua voluptas
32
Sunt procul a nobis pulsandę : dira venena
33
Ex ipsis manant : & fellis copia magna :
34
Has igitur fugiat sapiens : & honesta sequatur.

GW5061_120_Basel_h2v
5
Ezech. xvi.
Micheę. i.
Prouer. vii.
Belege

9
Ecclesi. xix.
Belege

11
Hiere. xli.
Belege

15
Prouer. v.
Belege

16
Eccs. ii.
Lucę. viii.
Belege

19
prouer. 8. & . 13.
Ecclesi. i.
Belege

22
Insti. li. i.
Belege

28
Micheę. vi.
Belege

31
prouer. xxiii.
Eccs. v.
Ecclesi. xxv.
Belege