Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Nunc veneris nugas : nunc vos dictatis amorem :
6
Et natis teneris : ad mala : signa datis.
7
Non pudor in verbis : non est reuerentia vitę :
8
Non decus aut specimen / ingenuusve nitor :
9
Non pueri mores discunt : non fœmina seruat
10
Signa pudititię
pudititię ] puditię GW5061
: turpia cuncta sonant.
11
Fœmina de fatuo carpit mala signa marito :
12
Sectatur proles moribus ipsa patrem.
13
Non docuit genitor fatuus bene viuere natum :
14
Iure igitur natus moribus alter erit.
15
Si sunt lusores patres : pueri atque nepotes
16
Rebus in his prauis se similare solent.
17
Trita etenim veterum dicunt prouerbia : prauo
18
Sępe solet similis filius esse patri.
19
Ludere phas monachi reputant sibi : quando reponit
20
Abbas taxillos : alea iacta placet.
21
O mores miseros : o tempora plena furoris :
22
Plenaque stultitię : num deus vsque feret?
23
Se similem patri natus : se filia matri
24
Reddit : ad exitium semina prima fluunt.
25
Non lupus vllus ouem genuit : non Tygride sęua :
26
Aut vitula aut agnus nascier vsque potest :
27
More patris cancer retro serpitque / meatque.
28
Sectantur pueri sic mala signa patrum.
29
Quin & morigeros possunt generare parentes
30
Filiolos : qui sunt morigeri atque boni.
31
Cynicus vt puerum temulentum viderat : inquit :
32
Fili / te genuit ebrius ecce pater.
33
Aedibus iccirco propriis : sic viuat honeste
34
Quisquis : ne pueris dogmata praua ferat.

GW5061_118_Basel_h1v
5
Eccle. iiii.
Belege

7
Eccs. x.
Belege

13
prouer. xix. &
xxix.
Belege

Belege

17
glo. in. l. quod si
nolit. ff. de ed
edic.
glo. in. c. fi. de
con. dis. v.
Belege

Belege

29
Ecclesi. vii.
Belege


32
Eccle. xxxvii.
prouer. xxii.
Belege