Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Qui moritur vitiis hac in tellure malignis :
6
Cogitur extremos alibi tolerare dolores.
7
Nosse deum qui non vult hic / & discere leges
8
Quas pater omnipotens tribuit mortalibus ęgris :
9
Quasque super cunctos statuit : iussitque teneri
10
In terra : cunctisque dedit / bene viuere / normam :
11
In mundo quemcunque trahit malesana voluptas :
12
Iniustęque suę consumit tempora vitę :
13
Is trahit hic currus / molem / curasque molestas :
14
Cogitur æternas post mortem soluere pœnas :
15
Perpetuo & tractu cogetur plaustra mouere.
16
Ne modo stulte viam quęras quę ducit ad orcum
17
Et phlegetontęos fluctus / cęcasque tenebras :
18
Hęc via plana quidem est / pedibus calcata frequenter :
19
Est aditu facilis : multum penetrabilis : atque
20
Innumeros fatuis calles hęc semita monstrat :
21
Plana quidem & trita est (fatuos quia facta per omnes)
22
Hęc habet assiduos motus / gressusque frequentes.
23
Noctes atque dies patet hęc nullumque refutat
24
Qui cupit ad fatuos cursim properare furentes.
25
Fœlicitatis iter quod cœlum tendit in altum :
26
Et quod prudentes recipit : solosque beatos :
27
Est nimis angustum : patulo nec calle patescit :
28
Nec tritum a multis : quoniam (quę maxima turba est)
29
Gens mala vitat iter : iustis sanctisque paratum
30
Mentibus : iniustus non has calcabit harenas.
31
Virtutem posuit deus vt sudore paretur :
32
Ast pauci tentant fœlices figere gressus :
33
Ad bona supremi regni / nitidamque cateruam.
34
Inde est quod multos orcus capit : æthraque paucos.

GW5061_116_Basel_g8v
5
prouer. v.
Eccs. ii.
Eccle. ii.
Belege

9
Ecclesi. xii. &
xl.
Belege

11
Treno. iiii.
Belege

14
Sapien. xix.
Belege

Belege

19
Math. vii.
Belege

21
prouer. ii. & . 4.
Belege

22
Ecclesi. xxxii
Luce. xiii.
Belege

29
Sapien. v.
Ps. vi.
Belege

32
Prouer. xiiii.
& . xv.
Ezech. vii.
Belege