Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Vt mea stultitiam solitam modo pectora linquant :
6
Et sapere incipiant : Iupiter alme iuua.
7
Attamen hic cappam stultorum semper anhelans
8
Induit : ingratas nam putat esse preces :
9
Quod non mox voti compos : deus insuper illum
10
Audierit : quia non cuncta petita dedit.
11
At fatuus plerumque rogat / superosque precatur.
12
Et nescit stulto quid sibi corde roget :
13
In puteum qui sponte cadit : tentatque periclum :
14
Seque in fonte tamen mergier vsque timet :
15
Si clamat / vocesque graues emittit in vndis.
16
Clamat io diues iam date pręsidium?
17
Nullus erit : restes / aut apportare rudentes
18
Qui velit : hic merita morte / lueque cadit.
19
Stultitia Empedocles simili cęcatus : & excors :
20
Corporis exitium sponte / necemque tulit.
21
Aetnęos quoniam pręceps collapsus in ignes :
22
Stulticię vt faceret morte sua inditium.
23
Quisquis eum ardenti fatuum extraxisset ab ętna :
24
Hic vitam inuito / stultior ipse daret.
25
Nempe adeo cęcatus erat : rationis & expers :
26
Tentasset rursus impia fata quidem.
27
Sic facit ille : deum rogitans noctesque diesque
28
Debeat in cœlum vt se trahere vsque deus :
29
Detque sibi semper viuatia munera : detque
30
Fortunam validam : det bona magna sibi.
31
Qui rogat & nescit supremum rite precari
32
Rectorem : ventos sufflat in ore leues.
33
Quem tenet intutus status : & damnosa voluptas
34
Si ruit : ex merito iusta pericla ferat.

GW5061_114_Basel_g7v
Belege

Belege

11
Math. xx.
Marci. x.
Ad Ro. viii.
Belege


27
prouer. xxviii.
Eccl. iii. & . 35
Belege

29
Esaię. i.
Belege

31
Lucę. xx.
Belege