Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Dum fluit ad populum diuinę contio legis :
6
Ecclesięque pium pangitur offitium :
7
Ingreditur fatuus quem rostris calceus vrget :
8
Stat simul in manibus nisus / & accipiter :
9
Siue velis cuculus. magno clangore vagatur
10
Per sanctas ædes / sacrificosque
sacrificosque ] sacrificiosque GW5061
focos.
11
Latrantesque canes / vlulatu & cuncta replentes
12
Ductitat : in strepitu turba benigna silet.
13
Iam clangunt nolę : resonat latratus ad auras :
14
Nunc pedibus pulsant : nunc manibusque strepent.
15
Nulla quies penes hos / fastu pompaque furentes :
16
Non propter christum. Lazarus artat eos.
17
Tractantur causę : rerum commertia : quęstus :
18
Contractus omnes. offitiumque fori.
19
Conspicit hic oculis matronas : ille puellas :
20
Hic aliud tractat quod probitate caret.
21
Quidam etiam strepitus sua per calopodia stulti
22
Concrepitant turpes : impediuntque bonum.
23
Stultitiam quid enim querimur? solitosque furores?
24
Quos semel insipiens condere nemo cupit :
25
Cum tamen exemplum christus deus ipseque reliquit.
26
Nullus vt in templum turpia facta ferat :
27
Sed precibus suplex / deuoto & pectore : patrem
28
Aeternum oraret : cœlicolumque choros.
29
Expulit & ferulis tractantes fœnera mercis :
30
Cum locus in templo sit sacer vsque deo.
31
Qui si de templis homines pulsare prophanos
32
Nunc volet : atque ædes euacuare malis :
33
Pauci quandoquidem sacrata in gente manerent :
34
Thura decent superos : verba prophana nihil.

GW5061_112_Basel_g6v
7
Prouer. v.
Treno. i.
Belege

16
Ioh. xii.
Belege

20
in autem. vt. lic.
ma. & auie in
fi. col. viii.
Belege

25
Ioh. ii.
Belege

27
Eccle. xxi.
Iohelis. ii.
Ps. i.
Marci. xi.
Luce. xix.
Belege