Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Atque viam pandunt / prudentum calle politam.
6
Quare agite & pedibus currite quęso citis :
7
Discite quid virtus : quid sit prudentia rerum.
8
Et fatui tandem desinite esse meri.
9
Virtutes ornant homines : prudentia vestit
10
Munditiis : sapiunt pectora stulta nihil :
11
Sed modo risores fatuos : sannasque proteruas
12
Corrigimus : strigili hos scalpere nempe iuuat.
13
Sunt fatui qui nunc rident documenta sophię :
14
Inque bonos cunctos probra pudenda vomunt.
15
Aduertuntque nihil : bona si quandoque docentur :
16
Quin cuncta irrident mox documenta palam
17
Increpat hinc stultum qui verbis : aut corrigit ore
18
Inpingit sannam sępe met inde sibi.
19
Corrige prudentem : qui tempore discit in omni :
20
Festinatque oris verba tenere tui.
21
Si cadit in iustos homines correctio iusta :
22
Pręceptum accipiunt / cum pietate / bonum.
23
Iniustus pręceptores diffamat : & odit :
24
Sępe repercussus in sua tela ruens.
25
Crede mihi sannis qui alios : risuque lacessunt
26
Nasuto : tandem pręmia digna ferent.
27
Loripedem rectus derideat ęthiopem albus :
28
Est sine qui vitiis rideat ille malos.
29
Stulte Nabal lueres sannas / toruosque cachynnos :
30
Ni regem iratum flecteret Abigayl.
31
Quid pueros memorem qui vati illudere sancto
32
Dum certant? vrsis mordicus intereunt.
33
A grege stultorum caueat sibi quisque maligno :
34
Qui saxis iustos / innocuosque petunt.

GW5061_108_Basel_g4v
7
prouer. vi.
Baruth. iii.
Ad Titum. iii.
Sapien. vi.
Ecclesi. xvi.
Belege

13
Iob. xii.
prouer. xiiii.
Belege

17
prouer. ix.
Belege

19
Eccle. xix.
Belege

22
prouer. xxv.
Belege

24
prouer. xix.
Belege

26
iii. q. vii. qui
sine.
i. Reg. xxv
iiii. Reg. ii.
Belege