Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Qui semper manibus : duris verbisque minatur
6
Publicitus : nullum verberat ille canem.
7
In tantum mentis qui verbis pandit apertis :
8
Consilium retegens omnibus atque palam.
9
De tali stulto poterit sibi quisque cauere :
10
Creditur hic toto corpore posse nihil.
11
At puto prudentem & sapere hunc : secreta reuelat
12
Qui nulli : in tantum comprimit vsque suum.
13
Solus agit mentis sincerę arcana : nec vlli
14
Pandere vult animo si qua agitare velit.
15
Pręcipue in rebus : quę spectant forte salutem
16
Corporis : aut regni : grande aliquod vel opus.
17
Falluntur plures a delatoribus ipsis :
18
Consilium domini qui sibi scire volunt.
19
Illecebris palpant : vt sic arcana resciscant.
20
Qui noua scire cupit : dicere / & illa volet.
21
Est sapiens certa : mentis qui condere votum
22
Consiliumque potest : nilque referre palam :
23
Quattuor esse solent res : quę se tempore nullo
24
Occultare queunt. nec tacita esse volunt.
25
Consilium fatui : structa vrbs in vertice montis :
26
Actus amatoris : stramen & in crepida
27
Occultam seruare potest rem pauper / inopsque :
28
Diuitis ast semper longius acta volant.
29
Et mala fama palam concrescit vbique volando :
30
Et domus interdum damna pudoris habet.
31
Tu caueas : sapiens si fors cupis esse / catusque :
32
Ne pandas animum / consiliumve tuum :
33
Nec seruis famulisque tuis confidito in illis :
34
Sed tacitus mentis condito facta tuę.

GW5061_102_Basel_g1v
7
Prouer. x.
Belege

10
Prouer. xviii
& . xxvi.
Belege

16
in episto.
Belege

20
Prouer. xi.
Belege

25
Eccle. viii.
Math. v.
Belege

Belege

Belege

28
. iiii. ęne.
Belege

Belege