Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Pro vino nunc gustat aquam : nunc cetera sumit
6
Pocula : consultrix quę medicina vetat.
7
Quęrit & assidue rigido contraria morbo
8
Esculenta : sibi temperat atque nihil :
9
Donec ad tumulum pheretro portatur operto :
10
In cinerem rediens ceu fuit ante cinis.
11
Qui cito sanari a morbo conaris amaro :
12
Principiis obsta : deteriora caue.
13
Scintilla in flammas crescit quandoque molestas :
14
Riuus & exiguus flumina magna facit.
15
Principium morbi modicum : capit incrementum
16
Paulatim : salubris in medicina vetet.
17
Qui validus cupit esse cito / sua vuluera plane
18
Demonstret medico / pellat vt inde luem.
19
Non sine luctifero sanari membra dolore
20
Possunt : ne renuas ferre doloris onus.
21
Nil quoque mentiri medico debemus in ipso
22
Morbo : non medici : sed tua vita perit.
23
Quique sacerdoti referens peccata peracta :
24
Mentitur : vitam decipit ille suam .
25
Qui medicum quęrit / sua nec documenta reseruat
26
Expers consilii est : & ratione caret .
27
Consilium vetulę potius sectamur / & herbas
28
Quas in thessalico littore saga coquit.
29
Infami dygito frontem hęc & pectora lustrat :
30
Istius interitum falsa medela parit.
31
Qui vetulis credis malesanis : credit anili
32
Consilio : lœthi fata seuera subit.
33
Moralem sensum nostro si carmine sumes :
34
In vitiis ægrum te mora nulla premet.

GW5061_100_Basel_f8v
Belege

7
Eccle. xxxvii
Belege

11
Ecclesi. xviii.
remedi. amo.
Belege

17
Eccle. xxxi.
con. philo.
Belege

21
Eccl. xxxviii.
Belege

31
. i. thimo. iiii.
Belege