Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Inquiruntque gradum : qui sit sibi viribus impar :
6
Nec lapsum fati pectora stulta vident.
7
Nil adeo excelsum est / quod non trepidare ruinam
8
Debeat : ad mortem cuncta creata ruunt.
9
Omnia quę terris nunc sunt innata / senescunt :
10
Labitur & quicquid terra beata dedit.
11
Quis fuit in tanta mortalis sorte locatus?
12
Crastina promittat tempora vt ille sibi?
13
Aut se victurum fortuna semper eadem
14
Spondeat? instabili voluitur illa gradu.
15
Nam lachesis duri semper pręnuntia fati
16
Non tibi permittit ducere fila diu.
17
Atropos haud nostris mulcetur turbida votis :
18
Vt nobis longos pręstet in orbe dies.
19
Ad casum subitum plures funesta potestas
20
Allicit : vt lœtho tunc grauiore ruant.
21
Iulius immenso dominator cęsar in orbe.
22
Dum nimium sortis numina blanda colit :
23
In medio sensit mortalia fata senatu :
24
Hunc fortuna nihil iuuit ab exitio.
25
Semper habet trepidos inuisa potentia gressus :
26
Inuisus multis imperiosus homo est
27
Delitias raras prębet metuenda potestas :
28
In ceruice sua tristia damna gerit.
29
Quem metuunt multi : multos metuisse necesse est.
30
Odit quem metuit / perdere plebsque studet.
31
Imperiosus homo nullo palpatur amore :
32
Nec populi hunc plausus : nec bona fama colit.
33
Ergo mobilibus non sic confidite sceptris :
34
Nam rota vertetur cum deus ipse volet.

GW5061_098_Basel_f7v
5
de pe. di. iii.
quid ergo ingl.
prouer. xvii.
Belege

Belege

Belege

Belege


25
Ecclesi. xx.
Belege

29
Sapientię . v.
Belege

31
Eccle. xxi.
Belege