Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Non mulier nec vir sacrati fœdera fulcri
6
Conseruare solent : męchus vbique iacet :
7
Multis digna quidem res & laudanda videtur
8
Alterius lectum concutere / atque thorum.
9
Nec pudor vllus adest : nemo ensem / aut saxa veretur :
10
Iudicium parcit : pęna remissa iacet
11
Heu vetus in męchos tua lex tua Iulia dormit :
12
Cesar : ab Elysiis fontibus oro veni :
13
Turpius idque magis : sunt qui spectare lacunar
14
Docti : vt per thalamum cautus adulter eat.
15
Apponunt dygitos oculis vigilantibus : atque
16
Permittunt subigi pignora chara thori.
17
Vxorisne scelus audes spectare pudendum :
18
Cognita nec culpas probra? marite taces?
19
Expulit a regno fratrem Pelopeius Atreus :
20
Fœdasset
Fœdasset ] Eœdasset GW5061
proprii quod sibi iura thori :
21
Atque duos natos mactauit funere męsto :
22
Quo luerant mœchi crimina fœda patris.
23
Ingens clamor erat quando Lucretia passa est
24
Stuprum : a lasciuo contaminata viro.
25
Collatinus enim coniunx rumore leuato
26
Tarpeia regem pellit ab vrbe malum.
27
Clodius in cunctis dominatur gentibus : eheu :
28
Clodius impune tractat adulterium.
29
Heu mala dira parit putidę męchatio mentis :
30
Prosiliunt irę / mortis & exitium :
31
O vos mortales concordi viuite nexu :
32
Fœdera quid thalami sic violare iuuat?
33
Sit veneranda fides vxoris : sitque mariti :
34
Mutua sint semper gaudia : paxque frequens.

GW5061_092_Basel_f4v
7
vi. sati.
Belege

9
Leuiti. xx.
Deutro. xxii.
Belege

11
ff. ad. l. iul. de
adul.
Belege

Belege

17
c. quemadmo⸗
dum de iu. iu.
Prouer. xviii
ff. de adul. l.
stupor.
Belege

23
xxxii. q. v. lu⸗
cretia.
Tarquinius
expulsus
Belege


31
C. de adul.
Belege

34
Prouer. vi .
Belege