Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Sit licet hic positus vitiorum in flumine magno :
6
Sentiat & molem : qua mens agitatur iniquam.
7
Et spatium vitę quo recte viuere posset :
8
Groccitat attamen hic corui de more canendo
9
Cras cras : in melius vitam mutabimus : aut cras.
10
Hinc stolidum / insanum / & stultum dicimus omnem :
11
Qui se victurum cras asserit : atque fatetur :
12
Cum tamen in foribus mors assidet omnibus horis
13
Sera nimis vita est quę fertur crastina : qui scis
14
An te fata sinant tam longo viuere cursu?
15
Cras minus aptus eris : hodie bene viuere debes :
16
Et purgare caput : quod cum sudore grauatum
17
Pondera peccati gestat : curasque minaces.
18
Ad mala veloci volitamus cum pede semper :
19
Atque hodie facimus ea : nec differre putamus
20
Longius : adque nephas pręsens nos mancipat hora :
21
Et festinamus semper ceruice parata :
22
Illa tamen nobis possunt quę ferre salutem
23
Spernimus : insanos sic nos dementia turbat .
24
Si forte immineat scelerum confessio nobis :
25
Diffugimus : rauci repetentes murmura corui.
26
Et duo cras : aut plus / fatuo ructamus ab ore
27
Implacata tamen : si mors irrepserit : vt te
28
Auferat : atque animam sub tartara nigra remittat :
29
Tunc velles fecisse bonum : potuisse nequibis :
30
Tunc tua sera nimis vox & querimonia : cras cras.
31
Stulte quid exigui te temporis oro voluptas
32
Detinet? illa ruunt : & fluminis instar abibunt.
33
Incipe cœlestes hodie perquirere sedes :
34
Crastina pręcipitet ne te cunctatio vana.

GW5061_088_Basel_f2v
10
Ecclesi. v.
Belege

13
prouer. xxvii.
Belege

16
Esaię. lvi.
Belege

20
Iacobi. iiii.
Belege

27
Ecclesi. x.
Math. vi.
Luce. xii.
Belege

31
Esaię. xxii.
i. corinth. xv.
Belege

33
Prouer. iii.
Belege