Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Qui saccos asino plures imponere tentat :
6
Morte fatigatum destruit ille pecus.
7
Et quem sola quidem posset prębenda fouere :
8
Illius ad vitam quę satis vsque foret :
9
Hunc sed amor nummi funesta pecunia : cogit.
10
Absque modo & numero congerere vlterius.
11
Qui cupit assiduo beneficia plura tenere :
12
Copia nec rerum quem satiare potest :
13
Vsque adeo cęcatus erit : pressusque tenebris :
14
Nesciat vt curas connumerare suas :
15
Hunc nocturna quies nunquam solabitur vlla :
16
Semper hiat : nullo limite vita iacet.
17
Saccum hic circumfert in quo non fundus habetur
18
Sed ieiuna fames : atque cupido vorax.
19
At magis indignum est asini / indocti / imque periti
20
Quod magis hęc faciunt : cuncta tenere volunt :
21
Ecclesieque bonis nulla virtute fruuntur :
22
Atque deum vana relligione colunt.
23
Hęc bona pauperibus largiri cœlica debent :
24
Vsibus at prauis sic cumulata ruunt.
25
Dicite pontifices quid vos beneficia multa
26
Confertis stultis? qui ratione carent?
27
An quia iumentisque asinisque imponere phas est
28
Cunctorum vt saccos atque onera vsque ferant?
29
Quin etiam peius : contenti munere nullo
30
Conducunt census : mutua lucra locant :
31
Hos nec apud satis est Hiesy cum symone tutus :
32
Mangones licitant : vendita rursus emunt
33
Plures quisque igitur prębendas possidet : ille.
34
Extremam expectet cum Ioue tartareo.

GW5061_086_Basel_f1v
5
Eccl. xxxiiii.
Belege

11
c. auaricię.
de pręben.
Belege

13
xlvii. di. sicut
Belege

22
xvi. q. i c. vlt.
xxiii. q. viii.
conuenior.
Belege

31
Actuum. viii.
i. q. i. petrus.
et. c. qui studet
iiii. Regum. v.
Belege